Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6658. 1644 januari 19. Aan D. de Groot.Ga naar voetnoot1Fuimus ego, mater tua ac soror,Ga naar voetnoot2 mi fili, in summa animi perplexitate quamdiu ignoravimus quae in communi calamitate tua sors fuisset. Nunc levati ista anxietate nobis sunt animi, postquam literas tuas 10/20 Decembris Tubinga datas accepimus. Nihil omittemus eorum quae fieri possunt, ut quamprimum reddaris libertati. Arma Suedica a Germania in Daniam, Jutiam, Holsatiam versa sunt, ideo quod rex Daniae cum Moscovita coniurasset bellum vere primo inferre Suediae.Ga naar voetnoot3 Suedi autem praevenire quam praeveniri maluerunt. Si libertatem adipiscaris, sentio ad nos venias, ut de rebus tuis quod optimum erit capiamus consilium. Historiam de clade quam miseras edi hic iussi,Ga naar voetnoot4 | |
[pagina 55]
| |
Ga naar voetnoot4 ut exemplaria haberem quae ad rectores et legatos regni Suedici et ad amicos mitterem. | |
Deus te servet et incommodis istis te eximat, tibi optima volens pater,
| |
Lutetiae, 9/19 Ianuarii 1644. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Diderico Grotio. |
|