Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6633. 1644 januari 5. Van Friedrich, landgraaf van Hessen-Eschwege.Ga naar voetnoot1Regiae Maiestatis Sueciae illustrissime et excellentissime legate, Peracceptae mihi fuerunt literae Excellentiae tuae, quibus et salutare me et negotium delegato meo commissum commendatissimum sibi habere constituit; quo ipso de suo in me benevolo affectu, tametsi de eo dubitare nullo unquam tempore licuit, insuper certiorem reddidit. Atque hoc ipsum beneficii genus magno suo merito eo maius aestimo, quod apud serenissimum Galliarum regem et reginam, necnon celsissimum senatum Excellentia tua summa maximaque authoritate polleat, quam inpraesentiarum saluti commodoque meo haud exiguo maximopere prodesse voluit. Quo nomine Excellentiae tuae ingentes gratias ago, iuxta ac peramanter rogo, ut eo quo coepit favore me causamque meam publico meoque bono complecti ac porro pro solita in me benevolentia promovere non dedignetur. Equidem cum occasio viresque suppetierint, Excellentiae tuae testatum faciam quam promptus paratusque sim, istam pro me susceptam curam atque sollicitudinem omni gratitudinis studio officioque pensare, ut cui non desinam esse et permanere, Excellentiae tuae officiosissimus,
| |
Hamburgi,Ga naar voetnoot2 26 Decembris 1643. | |
In dorso staat in een onbekende hand: Inscriptio erat: Regiae Maiestatis Sueciae legato, illustrissimo et excellentissimo viro domino Hugoni Grotio. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Febr. |
|