Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6623. 1644 januari 1. Aan J.A. Salvius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Osnabrugum feliciter advenisse Excellentiam vestram exceptamque pro regni et sua dignitate plurimum gaudeo. Galli moras nectunt.Ga naar voetnoot2 Prima causa fuit quod antehac successibus elati eis instandum crederent, praesertim quod ii qui possunt plurimum, salutem suam bello defendi simulque eo sua commoda augeri sentiant.Ga naar voetnoot3 Iam altera subiit causa, ei quam attuli contraria, sed paris effectus: nolunt in tam celebri conventu conspici tam recenti memoria acceptae cladis ad Danubium,Ga naar voetnoot4 ingens secum ferentis indicium incuriae tum eorum qui regno, tum eorum qui bello praesunt. Accedit tertia, quod cum Batavis negotia tractanda habent quae in tam multicipite republica brevi transigi non possunt.Ga naar voetnoot5 Sicut autem humanum ac sociale est exspectare eorum adventum etiam diu post praefinitam diem, ita arbitror non plane periturum tempus Excellentiae vestrae, quae interim discere poterit ex colloquiis aut aliorum relatu quid optent, quo tendant et DaniciGa naar voetnoot6 et caesariani.Ga naar voetnoot7 | |
Plura scriberem nisi pro certo haberem quae ad illustrissimum baronem Oxenstiernum scribo,Ga naar voetnoot8 eorum participem fieri Excellentiam vestram. Ego ab utroque gaudebo ea edoceri per quae his temporibus magna habentibus in se momenta utilem me praestare possim regno rebusque Suedicis. Deus, illustrissime domine, Excellentiam vestram bono Suedico incolumem diu servet, Excellentiae vestrae servire paratissimus,
| |
Calendis, ut hic putamus, Ianuarii anni 1644, quem Excellentiae vestrae felicem opto, Lutetiae.
Ransovius dimissus huc venit promissis pistoriensibus octingentis.Ga naar voetnoot9 Mandata habet pacis faciendae; an a solo duce Lotharingo, cuius captivus fuit, an et ab aliis, dubitatur. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Salvio. |
|