Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6624. 1644 januari 2. Aan S. Rosenhane.Ga naar voetnoot1Nobilis domine, Accepi literas Nobilitatis vestrae datas Osnabrugae 23 Novembris. Quam cum fratribus Nobilitatis vestraeGa naar voetnoot2 inchoavi amicitiam, eandem Nobilitati vestrae ex animo polliceor, et merito quidem non tantum ob vinculum operae quam ambo potentissimo regno Suedico navamus, verum etiam ob benignum iudicium Nobilitatis vestrae de studiis operibusque nostris; quae nos non dixerim quo fructu, certe optima mente servandi publicam utilitatem suscepimus atque etiamnum in pari labore pergimus. Quae Monasterii agentur,Ga naar voetnoot3 ea libenter indicio Nobilitatis vestrae cognoscam et omnibus modis ostendam ista animi benevoli testimonia me magni facere. Gallia omnis pacem desiderat, non et illi qui Galliae praesunt; existimant enim in bello externo et magnis exercitibus remedium esse adversus motusGa naar voetnoot4 internos, qui partim existunt, partim timentur. Comes Ranzovius huc rediitGa naar voetnoot5 fide et obside relicto pro pretio. Habet mandata a Lotharingo. | |
Deus, nobilis domine, Nobilitati vestrae annum hunc 1644 det felicem, Nobilitati vestrae obsequentissimus,
| |
Scribebam eius anni die secundo Lutetiae. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhanio. |
|