Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6627. 1644 januari 2. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Est hic Ranzovius,Ga naar voetnoot2 levi, ut dicitur, dimissus pretio et a duce Lotharingiae bene habitus. Putatur mandata habere pacis aut a Lotharingo aut etiam ab aliis. Venere cum eo aliquot Galli, et nuntiant captivos liberari posse omnes, quos habet Lotharingus, octoginta millibus florenorum. Mokelium mortuum hic intelligo et doleo,Ga naar voetnoot3 fuit enim publico utilis. E re erit quamprimum aliquem eo mitti idoneum, qui et consilia det praefecto et quae ibi aguntur bene inspectet. Nam quin cupidos oculos Galli Benfeldio adiecerint, non est dubitandum. Sed habent quod agant in istis locis, nam Erlachius, pridem offensus Ossenvillii potentia suam obumbrante, nunc etiam novis mandati[s] marescalli Franciae vicecomitis Turenae, se cum omni familia ad Helvetios suos recepit. Tum vero missi huc sunt a militibus Vinariensibus, qui Brisaci et in Alsatia sunt, qui poscant debita stipendia et conditionum pactarum fidem; nisi eis brevi satisfiat, periculum adeunt Galli, ne Vinariensium coitione Alsatiae loca amittant. Germani enim volunt illis locis uti ad bonum Germaniae, Galli vero ad res suas prolatandas. Inter eos vero qui proposita habent diversa, non est diuturna concordia. Non dubito, quin Suedia habitura sit harum rerum eam inspectionem quam tempora exigunt. Francofurti epistola quidem praeformata est nomine electorum, ut abstrahatur Palatinum negotium a colloquiis Monasteriensibus et Osnabrugensibus. Sed exspectatur quid super eo negotio dicturus sit elector Brandeburgicus.Ga naar voetnoot4 Interim Bavarus per suos | |
Viennae id agit, ut itineris diplomata data pro legatis Palatini aut revocentur aut restringantur. Assessoribus Spirensibus augmentum promittitur salariorum ex novis indictionibus in iudaeos; civitas autem Francofurtensis non desiderat illos assessores habere hospites, quod ipsi velint. Dux ille Wurtenbergicus, qui Rothvilam dedidit, non hic tantum, sed et a duce Lotharingico culpatur. Est is dux Spirae, et eo duci iussit Scotos qui Rothvila exiere, partem suam de praeda. Montaugerius, Ohmius, Klugius Viennam missi sunt; pars magna Bavaro cessit. Imperator autem victoriae huius non exiguae nuntios misit etiam Constantinopolim. Qui ei favent Francofurti et vicinis in locis dicunt res prosperas Galliae eum habituras exitum quem ob impotentem dominatum Siciliae quondam habuere.Ga naar voetnoot5 Hazfeldius it Viennam, dicit autem, si suae copiae hibernare in Franconia possint, non se formidaturum hostis occursum. Princeps Thomas in LuparaGa naar voetnoot6 hospitium habebit. Barbarini recepere de Ethruscis Montinianum, Munianum, Argelum, Pievam. Ethrusci autem hiberna non longe inde habent. Veneti Lacum Obscurum tentarunt reprendere, sed irrito conatu. In Anglia mortuus est Pimius, magnus parlamenti incentor ad bellum civile. Princeps Mauritius a rege Magnae Britanniae accepit in spe magis quam re terras quarum reditus perventurus sit ad LXXX florenorum millia. Hamiltonus Scotus, dux a rege factus, et alii duo cum eo a conventu patriae hostes iudicati sunt. Scotorum copiae ad Angliam accedunt propius. Hic in Gallia ingentes fiunt largitiones in magna pecuniae inopia. Triginta milliones a morte regis erogati nullo exercituum bono. Cardinali Mazarino regina extra annua dedit LX millia scutatorum et tabulam marmoream. Magnae interim famae iactantur: augeri in Catalonia exercitum ad XX millia; bis mille Helvetios a Bassompetra conscribi; nonaginta milliones parari ad huius anni sumptus. Interim et in Sanctonibus et in Pictonibus et alibi magni sunt motus. BellovaciGa naar voetnoot7 autem multi collocati sunt milites odio maxime episcopi, qui in adversis fidus reginae, nunc eam sibi per artes Italas inimicam experitur. Dicitur regina duci Aurelianensi offerre praefecturam Britanniae ArmoricaeGa naar voetnoot8 ea lege, ut ipsa habeat praefecturas Campaniae,Ga naar voetnoot9 Mediomatricum, Tullorum, Viroduni et Sedani. Comes Coliniacus est ad Sanctam Mauram in praetorio principis Condaei, sed in Hollandiam iturus putatur. Guisii sunt Medone.Ga naar voetnoot10 Laboratur hic apud clerum Galliae, ut per ecclesias collectae fiant pro catholicis Hiberniae; missa eo etiam sunt arma, et publico nomine in Scotiam qui consilia contra regem capta disturbent. In Hollandia collectae fiunt pro parlamento,Ga naar voetnoot11 | |
[pagina 11]
| |
Ga naar voetnoot11 sed Amstelodamenses noluerunt id | |
apud se fieri publica auctoritate. Sed et ex Hollandia multa bello necessaria mittuntur ad portus Angliae occidentales, quos rex tenet.Ga naar voetnoot12 Deus, excellentissime et illustrissime domine, per consilia Sublimitatis tuae prosperet et res Suediae et orbis christiani, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
[Lutetiae,] XX[III] Decembris 1643/II Ianuarii 1644.
HeufdiusGa naar voetnoot13 periculose aegrotavit, sed melius valet. Tres habeo filios;Ga naar voetnoot14 maximus natu Galliae militiae, in qua turmam sub Degenfeldio duxit, pertaesus apud Venetos militiam quaerit; medius in foro agit Hagae; tertius fuit inter nobiles domesticos ducis Vinariensis, nunc centuriam habet et adiutor castrensis et, ut puto, captus apud Bavarum. Omnes Latine et Gallice didicerunt; duo milites etiam Germanice. Hos ego omnes regno Suediae non commendo, sed sicubi utiles esse possunt, offero. Marchio Sancti Chaumontius ad cardinalem Bicquium ivit, ut de pace Italica cum eo conferat. Qui in praesidiis sunt Mommediaci et Carolovillae Campaniam Galliae ad tributa compellunt. Sub marescallo Damontio mittuntur militum sex millia, incertum in Cataloniam an Pictonas. Chandenerius, unus praetorianorum centurionum, vetitus est suo munere fungi, quod amicus putetur Bellifortio. De Uberlinga ab hostibus capta sermo est. Dicitur vicecomes Turenae esse Ensishemi;Ga naar voetnoot15 recollegisse de sparso exercitu bis mille pedites, equites cum equis totidem, totidem sine equis. Regis in Anglia milites dicuntur cepisse MuttemmonteriamGa naar voetnoot16 et Darbiam; obsidere arcem Arundeliam et Farnamam. Caesos equites septingentos a principe Mauritio. Erlachio per tractatum satisfactum est, itaque Brisacum rediit. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De Ranzovio, captivis a Lotharingo redimendis. Mokelii mors. Gallorum res turbidae in Germania. Palatini causa. De camera Spirensi. Varia Germanica. Italica. Anglica. Largitiones Gallorum. Rumor de Hispanis. Motus in Gallia et alia nonnulla. Belgarum animus in Anglos. Heufdius sanitati restitutus. De tribus filiis suis. De pace Italiae. Gallica. Germanica. Regis Angliae successus. Erlachio satisfactum. |
|