Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6613. 1643 december 26. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Gaudeo perstare te in cura pro editionibus nostris.Ga naar voetnoot2 Optimum senem dominum Utenbogardum velim salutes instesque apud eum assidue, ut sua cogitata ad restituendam ecclesiae unitatem chartis consignet.Ga naar voetnoot3 Et pietas eius et eruditio et summa rerum peritia cogunt me credere eam operam utilem futuram, si non huic aetati, at posteris. Domino Vossio gratias ago maximas, quod nostri cum honore meminit.Ga naar voetnoot4 Si in quibusdam sentit aliter, nihil id nostram laedet amicitiam. Debemus hanc libertatem alii aliis. De Diderico nihildum habemus comperti.Ga naar voetnoot5 Scribitur hic novus miles.Ga naar voetnoot6 Tributa indicuntur nova. Plebs multis in locis, maxime ad Ligerim, in metu est. Princeps Condaeus et marescallus Castillionaeus accessere Guisium, testati nullam sibi partem esse in istis rixis, quae alioqui clandestinis auctibus facile in bellum civile exardescerent. Deus te, coniugem, liberos, amicos servet, tibi obligatissimus frater,
| |
26 Decembris 1643.
Velim mihi mittas edictum postremo factum apud vos contra pontificios.Ga naar voetnoot7 In Dissertatione altera de origine gentium Americanarum velim explicatius poni p. 8, linea 11: ‘nullum famae vestigium in illo orbe repertum, aut de illo orbe in hoc nostro, quod etc.’Ga naar voetnoot8 |
|