Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6546. 1643 november 21. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Accessi die Jovis elapso ducem Anguianum;Ga naar voetnoot2 gratulatusque reditum dixi ei reginam nostram clementissimam non omisisse in suis ad reginam Galliae regentem literis testari, gaudium suum de capta Theodonisvilla eo esse maius, quod res gesta esset ductu principis e regio sanguine, qui hoc alterum iam dedisset tam prudentiae quam virtutis suae testimonium, futurus in posterum magnum Galliae ad res magnas instrumentum. Egi deinde gratias de transposito ad Rhenum militeGa naar voetnoot3 rogavique ut operam daret apud reginam, ut ad eum, qui nunc est, numerum aliquid accederet, quandoquidem Bavarici magna accepissent incrementa a Lotharingicis,Ga naar voetnoot4 ab Hazfeldio, secum trahente eos qui ex Brunsvicensibus locis exiere, ab Hispanis tum e Palatinatu tum e Lucemburgico, qui iuncti non minus facerent octo millibus, praeter quos dux Bavarus dicitur conscribere venatores ad quatuor millia et ex nobilitate tria millia ex feudorum lege. Optare me ut Galli non pares tantum sint his copiis, sed et superiores, et sic res, ab ipso coepta, felices nacta exitus ad ipsius redundet gloriam. Promisit se apud reginam huius rei memorem fore; reginae nostrae se agere gratias pro bona de ipso existimatione, in qua ne fallatur, daturum se operam. Benfeldii se bene exceptum; curasse vicissim, ne quid ei loco praesidioque incommodetur. Intelligimus ad Rothwilam pervenire Gallicum exercitum. Obsidionemne eius oppidi moliturus sit, an ulterius et, ut quidam putant, ad Danubium iturus, non certe dixerim. Sunt qui existimant contentum fore marescallum Guebrianum in Algavia hiberna sibi quaerere. Sunt literae quae Bavaricos ire dicunt Tubingam, Hazfeldium in Franconiam, Lotharingos trans Nicrum; Bavaricos, vitaturos proelii incerta,Ga naar voetnoot5 cum spe fore ut, ipsi sedes habituri commodiores et praeparatam victui copiam, Gallorum in alieno viventium neque ad futuras necessitates satis prospicere solitorum patientiam fatigent. Dux Carolus, quanquam manifestus ducis Bavari adiutor, non cessat in illis locis rumores spargere de facili sua cum Gallis conventione. Iactant tale quid et Bavarici.Ga naar voetnoot6 Placet imperatori ut res Palatina tractetur Francofurti in conventu ordinum et ex eorum decreto Monasterii.Ga naar voetnoot7 | |
[pagina 707]
| |
Ga naar voetnoot7 Videtur etiam | |
dissimulaturus, si quid collegium Spirense ad sui tutelam a Gallis impetrare possit.Ga naar voetnoot8 Bavarus libellos spargit tuendo iuri suo in Palatinatum. Vidua mater Frederici, quondam Bohemiae regis,Ga naar voetnoot9 libellum ordinibus Imperii obtulit pro se et filio duce Simmerensi, ut quae bona ipsis ordinum assensu attributa fuerant, ea habeant cum fructibus exacti temporis. Bavarus ab imperatore petiit ut militem Hailbronae collocare sibi liceat.Ga naar voetnoot10 Sunt qui putant multum decessurum eius exercitui per praesidia, quibus opus habebunt urbes ob incertos a Gallis metus; soli Augustae urbi tribus millibus opus fore. In Italia Florentini de Barbarinis, Barbarini de Venetis victoriae aliquid peperere. Dux Mantuanus huc veniet, ut discat ea quae eius aetatis principes doceri solent. Hispani Oranum in Africa obsidio exemerunt, Monsonum obsident. In Anglia Isola, imperatoris residens, palam affirmat certum sibi Gallos pacem nolle.Ga naar voetnoot11 Harcurtius ab Oxonia domesticum suum miserat cum literis ad reginam Galliae regentem. Is a parlamentariis militibus qui non procul Londinio munimenta quaedam insident, retentus nudatusque fuit.Ga naar voetnoot12 Literae et ablatae, sed eas comiti Harcurtio obsignatas reddidere parlamenti proceres; unum quoque militum inclusere carceri, ut Harcurtio satisfieret. Spes pacis exigua est, nec multum de ea laborabunt Galli, quamdiu credant apud regem Hispanica consilia praevalere. In Scotia pauci pro rege sunt, caeteri qui numero praevalent auxilia mittunt Angliae parlamentariis ad XXIV millia.Ga naar voetnoot13 Unaque cum Anglis unum conficient consilium perpetuum, quod rebus communibus praesit.Ga naar voetnoot14 Ea res videtur spectare ad longum bellum, quale est in Belgicis partibus, quanquam non paribus causis. Galli sex naves e Sicilia venientes cepere. Hassici apud Fuldam sunt. Permisit papa Cantecroiae, quae amica est ducis Caroli, ut ei Vesontione habitare liceat donec lis super matrimonio terminetur. In Gallia nullae in aperto sunt copiae praeter exiguas in Campania sub comite Quinsaeo.Ga naar voetnoot15 Vicecomes Turenae et Gassio iam facti sunt Franciae marescalli. Sperant Galli XX milliones se lucri facturos augendo numeros cohortium et centuriarum, ita ut pauciores multo futuri sint praepositi militares. XX item milliones sperant ex donativo, quod ex arbitratu consilii regii daturi sunt pro adventu novi regis omnes qui ecclesias- | |
ticos reditus tenent. Paulo amplius ex eo, quod sub eodem nomine daturi sunt omnes qui in honoribus sunt publicis, et opificum artificumque sodalitates, qui ob id serio Deum sunt precaturi ut diu rex vivat. Mittuntur qui motus sedent multis in locis ortos. Santonibus onus vini remissum. Convocantur ordines in Normannia et Burgundia. Indutiae in comitatu Burgundiae exierunt. Librarii quidam et chartarum venditores in carcerem dati ob libellos non convenientes temporibus. Duo hic sunt a Venetis legati extraordinarii, sed brevi abituri. Frumentum externum huc advenit tum Nannetas tum Burdegalam. Marchio Sancti Chaumontius iam in itinere est Italiam versus.Ga naar voetnoot16 Fama adhuc vagatur de praefectura Belgicarum partium quae sub Hispano sunt, danda Leopoldo.Ga naar voetnoot17 Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae regat bono et Suediae et orbis christiani, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XI/XXI Novembris 1643.
Indutiae inter duas partes in Hibernia factae sunt XIX Septembris.Ga naar voetnoot18 Hiberni romanenses ad regem Britanniae misere partim pecuniam, partim boves ad pretium usque CCCVIII millium librarum. Clades quam Barbarini ab Ethruscis accepere, evenit ad Petilianiam, quod oppidum eo modo exemtum est obsidioni.Ga naar voetnoot19 Hispani Gallorum naves octo cepere apud Baionam, Galli duas Algerianas. Duo legati e Moscovia fuere apud Turcarum sultanum bene excepti. Zulfiguiarus, qui in Cypro defectionem moliebatur, captus strangulatusque est. Monterchium in Ethruria cepere Barbarini. Bis mille Hiberni in portum Angliae Minheatum in regione Somersetae venerunt militaturi regi Angliae.Ga naar voetnoot20 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Acta cum Anguiano. De bello in Germania. Imperatoris consilia. De rebus Palatini. Italica. Mantuanum in Galliam venturum. Hispanica. Anglorum turbae. Spes pacis nulla. Scotorum pauci pro rege. Parlamento mittunt milites. Galli naves Siculas capiunt. Lis Cantecroiae de matrimonio. Exiguae in Gallia copiae. Turenius et Gassio marescalli. Augmentum redituum Galliae. Varia ex Gallia. Fama de Leopoldo Belgis praeficiendo. Hibernica. Ethrusca. Naves Gallorum et Algerianorum captae. Turcica. |
|