Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6436. 1643 september 20. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine legate, Quae superioribus meis de Guebriani exercitus propinquiori et per Germaniam validiori cooperatione scripsi,Ga naar voetnoot2 nunc iterum repeto, idque tanto diligentius, quanto maioribus et in diversa emissis copiis Suecico militi nunc incumbunt caesariani. Krakovius,Ga naar voetnoot3 irritus spei in occupando Francofurto ad Oderam et prohibitus transitu Warthae, conniventia officialium Polonicorum in Pomeraniam est admissus. In eius orientali parte nunc pro lubitu vagatur. Nec suspicio abest adventuri etiam supplementi e Borussia aut Polonia. Huius rei causa Koningzmarkius, compulso imprimis Ostervikio ad deditionem, hostem in Pomerania quaesitum it.Ga naar voetnoot4 Interea quicquid Rhenum inter et Albim iacet nostrae ditionis, exponitur hostili incursioni et commodis. Quibus promovendis non deerit Hasfeldius, novae defensionis, quae ab electore Coloniensi et Palatino Neoburgico cuditur, dux et director.Ga naar voetnoot5 Hunc quidem sufflaminant copiae Hassiacae, sed verendum est ne nostris alio diversis destinata perficere [non] possint. Quae landtgravia Hassiae Cassellana[e] ad me scripsit hodieque sunt allata,Ga naar voetnoot6 indicant excerpta literarum eius, sub litera a hisce insinuata. Sub litera b inveniuntur quae Celsitudo eius ad me etiam misit, concernentia Torstensonii progressus in Moravia. Uti- | |
nam G[u]ebrianus suarum quoque partium satageret; sperare liceret talem armorum et communis causae statum qualem negotium quod nunc in pacis tractatu aggrediemur, requirere videtur. Ideoque dexteritati vestrae permittitur haec aliaque convenientia proposito coram iis quorum interest, explicare et pro rei ipsius necessitate exaggerare. Quibus Magnificentiam vestram caelesti tutelae et favori diligenter commendo maneoque, Magnificentiae vestrae ad amica officia paratus,
| |
Mindae, 10 Septembris 1643. | |
In dorso staat: Mindae, die 10 Septembris anno 1643. Ad dominum legatum Hugonem Grotium. J.O.A. |
|