Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6250. 1643 juni 6. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Vir clarissime, Legi libenter et literas Claritatis vestrae datas XXV Maii et alterum domini Chemnitii scriptum.Ga naar voetnoot2 Rex christianissimus et in morbo et circa mortem omnia ostendit quae ostendi possent christianae paenitentiae, patientiae et pietatis exempla.Ga naar voetnoot3 Nam et omnes sub suo nomine inique tractatos restituit et ultro ab ipsis veniam petivit, et cruciatus morbi longos ac graves ita pertulit ut ostenderet se nihil aliud velle quam Deus vellet. Et omnes preces suas direxit ad Deum per Christum, ac paulo ante mortem per fenestram caelum respiciens dixit ibi brevi futuram animam suam simulque respiciens basilicam Dionysii Martyris, ibi futurum corpus suum. Nemo est qui non ab eius conspectu et sermone melior redierit. Maxime vero ostendit dolere sibi quod non potuerit pacem reddere orbi christiano et populum levare gravissimis oneribus. De utroque mandata dedit reginae, quae non dubitamus quin ipsa pro summa sua in Deum pietate et in maritum fide sit secutura. Plane autem Chemnitio consentio iusta nulla esse arma, inter christianos maxime, nisi quae clareGa naar voetnoot4 ad salutem populi regibus commissi sunt necessaria. Eos autem, qui arma sumunt adversus vicinos qui per matrimonia aut successiones aut alios iustos titulos increscunt, ab ipsis non laesi, nihil aliud facere quam testari coram mundo omni se Dei providentiae diffidere. Vale, vir clarissime, Claritatis vestrae ad omnia officia et obsequia paratissimus,
| |
VI Iunii 1643, Lutetiae. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. In dorso schreef Appelboom: 1643 - 6 Iunii. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. Bovenaan de copie te Den Haag: D. Appelboom. |