Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6173. 1643 april 16. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Heri accepi Magnificentiae vestrae literas scriptas Lutetiae [..] Martii.Ga naar voetnoot2 Sunt illae sui semper similes, refertae rerum varietate et exactissimo Magnificentiae vestrae iudicio et cura penetrandi in omnia. Regis christianissimi incommoda valetudo non Galliam modo, sed extra eam multos afficit. Velit Deus christiano orbi tam propitius esse ut qui bellum hactenus pacis causa fortissime gessit, nunc pace resurgente, eam incolumis videat diuque et felicissime fruatur. Scio enim iam diu in Galliam innotuisse quod, quae foederatis regnis | |
tanti constiterunt, praeliminaria universalis tractatus iam tandem 24 MartiiGa naar voetnoot3 sint conclusa et sequenti die instrumenta utrinque commutata, Calendaeque Iuliae congressibus Osnabruggensi et Monasteriensi lectae. Habuisset rex christianissimus iustas causas protrahendi hanc conclusionem intercedendique ne ante commutatio instrumentorum fieret quam omnia pro Gallia essent in promptu. Verum dum Maiestas eius contenta esse voluit cautione caesarea, ostendit orbi non per foederata regna stetisse, sed Austriacorum consiliis factum esse quod antehac ad tractatum universalem non sit ventum.Ga naar voetnoot4 Deum oro ut initia et progressum huius toto orbe maximi congressus velit praesidio suo secundare. Quibus modis tribunus RechwaldtGa naar voetnoot5 Ungarum aliosque non paucos ceperit, docet index hisce adiectus et excerpta literarum Torstensonii ad me. Comitia Polonica more solito contentiose in septimam septimanam continuata, 30 Martii hora 4 matutina, postquam a summo mane antecedentis diei in vesperam usque et deinde tota nocte in dictam horam fuissent protracta, sunt conclusa.Ga naar voetnoot6 Rex ad solutionem propriorum debitorum obtinuit 20000000 imperialium,Ga naar voetnoot7 et pro milite limitaneo dimidium eius, quae in commune conferri debent, receptis apud eam gentem contributionibus. Ego nunc me paro ad iter versus Osnabrugam.Ga naar voetnoot8 Si Magnificentiae vestrae placuerit mihi significare, non modo de nomine et conditionibus legatorum Gallicorum, sed etiam eorum apparatu et comitatu,Ga naar voetnoot9 numerabo id inter caetera officia. Quibus Magnificentiam vestram caelesti favori officiose commendo, Magnificentiae vestrae amicus benevolus,
| |
Stetini, die 6 Aprilis 1643. | |
In dorso staat: Die 6 Aprilis anno 1643. Ad legatum dominum Hugonem Grotium. J.O.A. |
|