Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6109. 1643 februari 28. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Regia valetudo non ea estGa naar voetnoot2 qualem vellemus et velle debemus, multumque vereor ne eum laedat labor circa negotia et insuetus et sumtus extra modum. Sed dicitur iam meliuscule se rex habere, magno omnium gaudio. Rex enim semper dilectus a suis, nunc etiam amatur multo magis post tot nova bonitatis exempla. Accedit ingens omnium ordinum metus, si quid ei tale eveniat, quod Deum ut avertat, precamur. Deliberat nunc rex de tollenda venalium vicesima, onere in plebem gravi et cuius utilitas absumitur per triginta millia ex eo viventium. In eius locum proponitur geminatio numeri iudicantium in sedibus, quas vocant, praesidialibus, tricesima quotannis pretii aedium,Ga naar voetnoot3 adiectio ad vectigalia rerum invectarum et evectarum. Est hic comes Laudranus a Scotis missus ad instauranda vetera cum hoc regno foedera.Ga naar voetnoot4 Praepolluit in parlamento Scotiae ea sententia quae opem ferendam censet parlamento Angliae, sed cum magni proceres dissenserint, creduntur et ibi partes futurae. Est hic et Gothofridus, syndicus et legatus Genevae, ad tollendas finium controversias, quae a Gallis intempestive moventur, quo tempore maxime opus est Galliae retinere amicitiam et Helvetiorum protestantium et eorum, quorum salus illis cordi est. Sunt enim post captam Uberlingam pulchrae Gallis res suas promovendi in illis partibus occasiones. In Hispania post demotum a rerum summa Olivarem maxima fides et gratia esse dicitur apud Ferdinandum Borgiam. Perstat fama Bavaros concessisse ad Danubium, Gallos parcentes Bavaricis terris in Wirtenbergico solo se tenere maxime.Ga naar voetnoot5 In Portugallia audimus novam detectam coniurationem.Ga naar voetnoot6 Tum vero manentia eius gentis certamina cum Batavis, tam in Brasilia quam in Africa, forte et in India Asiatica, efficiunt ut minus secunda sint de ipsorum successibus iudicia. Apud Tarragonam et in Arragoniae finibus pugnatum inter Gallos et Hispanos, aequalibus ferme damnis. At in Italia Dertonam oppidum in ipsa hieme obsessum cepere Hispani. Arx adhuc a Gallis defenditur. Sed qui postremum missi erant ad inferendas res necessarias, intrare non potuerunt. Creditur in eas partes ire dux Longovillanus. Guebrianus sex cohortibus, id est regimentis, augetur.Ga naar voetnoot7 Burgundi Comitatenses, si eo modo bello eximi possunt, videntur non recusaturi, quod recusarunt antehac, praesidia nempe accipere ex Helvetiis protestantibus. Sed Galli strenue in illas partes bellum parant, daturque adiutor Milleraio vicecomes Turenae, ducis | |
quidem Bulionii frater, sed magnis factis meritus, ut ne hoc quidem ei noceat. Comes Harcurtius,Ga naar voetnoot8 quanquam in omnibus quae ei hactenus credita sunt felix, erit sine exercitu cohibitus intra praefecturam suae provinciae Viennensis. Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae valetudinem cum optimis consiliis optimisque successibus, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XVIII/XXVIII Februarii 1643. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis valetudo multos inquietat. Accisa, quam vocant, ve(n)alium adimenda. Scoti foedus antiquum Gallis de novo proponunt. Genevensium legatio de finibus. Primus in Hispania minister Ferdinandus Borgia. Lusitanica. Hispanica. Italica. Laus Turenae. |
|