Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6091. 1643 februari 16. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine observandissime, Immemor forte videri possem devotionis meae, qui iam nulla literarum testificatione ostendi quanti semper fecerim Excellentiae vestrae summam in me benevolentiam.Ga naar voetnoot2 Verum securus obsequii mei et affectus Excellentiae vestrae facilem mihi excusationem spero. Irreligiosum semper existimavi, nisi aliqua urgeret necessitas, reg(um) intervenire negotiis eaque intempestivo alloquio interpellare. Nunc vero a Maiestate iussus in hac urbe publico nomine, sed sine titulo, patriae opellam meam et servitia dicare, indecorum esse putavi ab aliis id potius Excellentiam vestram cognoscere quam a me, qui iam pridem tanto nomini humanitate incredibili sum devinctus. Qui itaque potui hoc internuntio animi grati indicium intermittere sponsorem perpetuae observantiae? Cuius si Excellentia vestra in his ons periculum facere volet, nihil eorum negligam quae mihi occasionem eius comprobandae dare poterunt. | |
Nunc illud solum praesto, ut significem quo pacto, postquam in oculis etiam Arctoi orbis esse coeperunt Excellentiae vestrae de religione libri proximis hisce annis editi,Ga naar voetnoot3 pauci bene, maxima pars male de illis et scriptore eorum sentire ac loqui coeperint. Ac sic fere fertur Excellentiam vestram in pontificiorum iam partes transisse.Ga naar voetnoot4 Ego vero cum tantorum arbitrium mysteriorum longe a tenuitate mea abesse ipse mihi conscius essem et optime semper de Excellentia vestra et loquerer et sentirem, commodum in has oras ad nunquam satis laudatum meum redii Vossium, qui longo mihi sermone ostendit quam omnia agas amore ecclesiae, quam ex animo doleas ita misere scindi. Equidem mei muneris putavi, ut meliores tanti viri super hac re sensus ad regni cancellarium magnique nominis theologos nostros perscriberem. Deus, illustrissime et excellentissime domine, servet Excellentiam vestram orbi christiano, musarum sacris, patriae nostrae diu salvam atque incolumem, illustrissimae Excellentiae vestrae amore et obsequio promptissimus,
| |
Amstelodami, 16 Februarii 1643. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: [Rec.] 27 Febr. 1643. |
|