Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6025. 1643 januari 3. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime ac illustrissime domine, Sicut principi Condaeo nuper, ita nunc filio eius,Ga naar voetnoot2 duci Anguiano, commendavi res Suedicas certosque eos feci, reginam dominam nostram staturam foederi et amplius etiam facturam, ut ostendat quanti faciat regis Galliae amicitiam, tum in bello tum in pace. Apto enim ad utrumque sermones meos, quia scio consilia hoc tempore in duas velut partes scindi. Paulatim incipiunt hic res ex priori asperitate redire ad statum mitiorem.Ga naar voetnoot3 Nam et dux Beaufortius apud se est nemine impediente. Et cum ducissa Espernonia - ea est ducis antehac ValettaeGa naar voetnoot4 uxor - cum filia sua ex Anglia venissent, detentae quidem erant a Diepae praefecto ex mandato generali, sed rege ea de re edocto ex speciali mandato dimissae sunt et huc veniunt. Etiam ducis Vindocinensis uxori permissum est huc venire. Permissum idem fratri regio. Cardinalis Mazarinus captivis et exulibus bonam spem facit, vult eam rem sui esse beneficii. Exspectantur hic princeps Thomas, dux Longovillanus, Schombergius, Desdiguerius. Ponticurlaeus, unus propinquorum cardinalis, a rege accepit praefecturam navium longarum et Portus Gratiae cum Riceliaco ducatu. Papa non minus quam alii principes Itali omnimodo id agunt, ne Galli in Mediolanenses terras et Italiae interiora penetrent. Creditur autem controversia de ducatu Castri itura ad arbitros. Helvetii autem strenue id agunt, ut et comitatus Burgundiae et urbs Constantia ab armis quietae sint, ne res hae inter ipsos, distractos factionibus, discordias pariant. In Italia apud Seravallem hiberna videntur habituri Galli. Est hic pro regina Angliae Montacutius. Res mobiles quae reginae matris fuerant, ad debita solvenda veneunt. Putatur rex invenisse in Portu Gratiae et Brouagii milliones quatuor, exiguas magni thesauri reliquias. Harcurtius, optime de Gallia meritus, dignitatem habiturus dicitur quam habuit Cinqmarcius. Guichius in Alsatiam mitti. Qui rebus praesunt ivere Ruellas, sumturi ex chartis cardinalis Riceliaci ea quae statum publicum attingunt. Comes Philippus, deliciae quondam dominae Sabaudicae, e Silva Vicennensi exiit. NoyeriusGa naar voetnoot5 plurimum regi adest et iussus est omnes missas ad regem literas reserare. | |
De captivorum permutatione agi coepit, sed non vult rex Galliae eam fieri, nisi et principi Thomae ex Hispania uxor sua reddatur. Deus, excellentissime et illustrissime domine, omnia det prospera Sublimitati tuae consiliisque eius, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXIV Decembris 1642/III Ianuarii 1643. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Idem exponit. Exules redeunt. Mazarini mitior sententia. Italorum studium. Neutralitas comitatus Burgundiae et Constantiae procuranda. Varia. Chartae cardinalis studiose perquiruntur. Noyerii autoritas. |
|