Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6010. 1642 december 21. Van S. Sorbiere.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Non potui reverendi viri domini Riveti precibus negare epistolium,Ga naar voetnoot2 quod videbis annexum responsioni ad Votum tuum, in domini Milleterii amarum mehercule scriptum, quo Prodromum Rivetianum exceperat.Ga naar voetnoot3 Non ignoras quam sim obnoxius viro illi optimo, cuius benignitate nactus sum extra patriam rebusque afflictissimis optatum diu tranquillitatis portum.Ga naar voetnoot4 Nullum tamen με ἔπος ϕύγεν ἕϱϰος ὀδόντωνGa naar voetnoot5 quod praeter mentem meam sit, aut quod mihi a recta ratione alienum videatur. Nam licet pacem ecclesiasticam, qualem voluit promovere admiranda tua sapientia, percupiam, non potui probare tenebras domini Milleterii, nec acerbitatem styli | |
et rei familiaris sustinendae scopum. Si post primum et alterum scriptum siluisset, multo pluris virum fecissem, sed tot edita volumina indubitatam faciunt mercede conductam manum atque ita praeclari facinoris suscepti gloriam deseruit.Ga naar voetnoot6 Haec autem nolui te celare, quem - Deum testor ϰαϱδιογνώστην - instar numinis alicuius veneror, ut constet tibi propositi mei ratio atque ita aequi bonique consulas oris mei infirmitatem, qua sola sum obsecutus domino Riveto, nullo vero ductus odio in dominum Milleterium aut maledicendi studio, quod a moribus meis est alienissimum. Quare te vehementer rogatum velim ne cum ullo communices epistolas istas neque superiores aut quidquid narravi de scriptiuncula mea, quam si vacat leges et una litura si displiceat tota expunges. Vale, illustrissime domine, et perge favere tuo addictissimo humillimoque clienti. Hagae Comitis, 21 Decembris 1642. |
|