Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5932. 1642 oktober 24. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex Versaliae est, venturusGa naar voetnoot2 ut creditur ad Sancti Germani, cardinalis autem Riceliacus in hac urbe, regens cuncta ex lectulo administris Mazarino, Noyerio, Chaviniaco.Ga naar voetnoot3 Motta Odincurtius Hispanos cecidit venientes ad obsidendam Leridam, qui fuisse dicuntur prope XVIII millia. De iis caesos aiunt MD, captos sexcentos, item machinas et impedimenta. Hispanica classis ad Alfaquas se recepisse dicitur. Longevillanus dux Tortonam cepit; id oppidum a Casali non longe abest. Parmensis in terris Ethrusci ducis, ab ipso duce, Venetis et Mutinensi non obscure adiutus, auget vires ut sua repetat. Nec quiescit papa, sed misso ad Castrum tuendum cardinali Antonio cum machinis, et aliis machinis ad Reate et Orvietum, parat exercitum ingentem et ut Hispanum sibi faventem habeat, deliberat de remittendo domum Lamegae episcopo. Hispanus vero Mediolani super sex millia qui eo recens ab Helvetiis venere, delectus facit novos, ut relictis ad urbis eius oppidorumque custodiam sex millibus, quod reliquum erit producat contra Gallos. | |
Dux Carolus in sua rediit. Halerius inter Marsale et Pontemousonum copias habet, quid coepturus incertum. Beckius in Lucemburgicum rediit. Melos Castellum in Cameracesio a Gallis recepit. Harcurtius metuens ne is ultra irrumpat ad Guisam se tenet. Dux Bulionius nunc Rousiaci est, sed dicitur in Turenam venturus cum uxore. Rex praetorianos suos tum Gallos tum Helvetios, magnam partem in Ruscinonensem tractum remisit. Imperator dicitur propellere Germanos ad conventum Ratisbonensem, ut inde pecunias quaerat, quas Hispania ei amplius suppeditare non potest. Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae res felices, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XIV/XXIV Octobris 1642.
Naves Germanorum a Portugallis captae sunt ad octodecim. Castellum in Cameracesio non est, ut hic dicebatur, captum ab Hispanis, sed a Gallis dirutum. Gillo Hasius se duci Carolo iungit; Mercius baroni Seio contra Connigsmarchium. Post Tortonam et Seravallam cepit dux Longovillanus. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Cardinalis subministri. Hispanorum clades. Papae contra Parmensem consilia. Belgica. |
|