Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5899. 1642 september [27]. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Ivere quidem SedanumGa naar voetnoot2 Mazarinus, Aurillerius a rege, Destradius ab Arausionensi principe, Russius comes affinis ducis Bulionii.Ga naar voetnoot3 Verum quis futurus sit rei exitus, nondum videmus. Dicitur enim Briquemautius, qui pro duce praesidium regit, excusare se quod moris praefectorum non sit obedire captivo principi, et si id faceret, posse aliquando ducis filios a se rationem facti exigere. Cardinalis ivit ad thermas Borbonii et Lanciaci. Rex autem in venatu tempus transigit. Putantur autem et ipse et cardinalis brevi futuri ad Fontem Bellaqueum. Post captum Perpinianum de Rosis obsidendis cogitarunt Galli, sed difficile erit negotium, quia classem Hispanicam, quae est ad eam oram, XXV navibus auxit frater Ethruriae ducis et Provincia Galliae ab ea sibi metuere incipit. In Lamottam immisit dux Carolus necessaria carris CCL. Interim Granseius hostium copias aliquas cecidit, quae erant sub barone Sellio, quem et mortuum fama est. Harcurtius adhuc apud Bononiam Morinorum est; apud urbem Insulas Melo. Merciacus arcem Wildenstenium recepit per praefecti, ut dicitur, ignaviam, qui ob id reus fit Hohentwilae. Helvetii protestantes cunctantur circa delectus Hispanicos ad tutelam Mediolani. Princeps Thomas militem ex Ruscinonensi tractu expectat. Quodsi ad captam Nicaeam adiici possint Chivasum et Trinum, pertineret hoc ad Casalis securiorem possessionem. Dux Parmensis accepit a rege Galliae et duces et pecuniam ad II milliones, putaturque ea res et principum Italiae pro Parmensi consensus flexura ad pacem papae animum. Ossenvillius Brisacum rediit ad danda stipendia militi tum ibi, tum in vicinis locis. Mediolani bona, quae Sabaudorum et Pedemontanorum fuerant, tanquam hostium publicata sunt. | |
Gratianopoli novus erigitur iudicum coetus, qui cognoscat de iis, qui contacti fuere consiliis Cinqmarcii. Sedanum si regis praesidium accipit, constabit id ex Helvetiis ducentis, Gallis septingentis, quibus praeerit Fabrius. Id ipsum poterit Briquemautium duriorem facere in recusando praesidio, quod norit sibi decessuram praefecturam. Francofurti putatur fore electorum conventus mense Octobri, omnium Germaniae Ordinum Decembri. Ab Ulyssipone classis profecta dicitur XL navium, X millia hominum ferens, incertum an ad interci[pi]endas Castellanorum ex America naves an ad repetenda ea, quae Batavi in Brasilia et Africa Portugallis ademerunt. In urbe Nannetum sex naves sunt onustae milite et armis pro Hibernis pontificiis. Angli parlamentarii dabunt operam, ut eas in itinere praehendant. Mari enim valent et terra res eorum prosperiores sunt. Diciturque rex Britanniae venire ad colloquia concordiae causa, eo maxime metu, ne Scoti Anglis parlamentariis se adiungant. In Batavis circa hanc rem dissidetur, aliis foedera cum rege facta, aliis religionis repurgandae libertatisque etiam ibi constituendae studium praeferentibus. Ad concitandum regi odium edita ibi est epistola papae Gregorii XV scripta ad regem, cum adhuc princeps Walliae esset et nuptias Hispanicas ambiret, cum huius responso plus humanitatis quam obligationis continente.Ga naar voetnoot4 Deus, etc. H. Grotius. | |
Lutetiae, XVI/XXVI Septembris 1642.
Parlamentum Angliae abolivit episcopos, quibusdam et nobilibus et aliis contradicentibus. In Hibernia pontificii cepere urbem Kinzaliam, naves et homines multos;Ga naar voetnoot5 nec volunt pacem facere nisi regis autoritate restituta. Dux Carolus Saraeponte est, insequente eum Hallerio. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Sedani gubernator captivo principi non existimat obediendum. Rosarum obsidio difficilior. Belgica. Gallia auxilia Parmensi subministrat. Anglica. Epistola Gregorii XV ad Carolum Angliae scripta ad ipsi odium concitandum evulgatur. |
|