Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5880. 1642 september 12. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Cardinalis Lugduni nunc est.Ga naar voetnoot2 Creditur inde iturus ad aquas Borbonias sanitatis quaerendae causa. Frater regius Villae Francae est, ibi per octo horas cum eo solo fuit Franciae cancellarius et quae ab illo intelligere potuit perscripsit omnia, quae deinde praelecta coram testibus frater regius signavit. Tam frater regis, quam dux Bulionius, qui Lugduni auditus est, multa dixere quae causam Thuani onerant ac amicos eius sollicitos reddunt. Auditi sunt et Thuanus et Cinqmarcius credunturque selecti ex tribus parlamentis, Aquensi, Tolosano et Gratianopolitano, et ex regis consilio sanctiore iudices brevi de captis omnibus pronuntiaturi. An vero rex indulgentia circa eos usurus sit, incertum est. De Sedano haec proponuntur: ut dux urbem regi det sub permutatione aliqua aut ut praesidium ibi rex habeat aut ut fratri ducis Bulionii, vicecomiti Turenae, mandetur urbis custodia. Dux Beaufortius, ducis Vindocinensis filius, cum intelligeret mitti equites ad praecludendos sibi exitus, e Gallia evasit in Angliam, ut creditur.Ga naar voetnoot3 Perpinianum putatur iam in Gallorum esse potestate. Dies enim cessit, intra quem dedi urbs cum arce debuit ni auxilium appareret, quod non apparuisse hic pro certo habetur. Rex Hispaniae adhuc Caesaraugustae est cum exercitu. Alius exercitus Taragonae sub marchione Taracossa, quaedam praeterea copiae Rosis. Motta vero Odincurtius inter Taragonam et Perpinianum medium se interposuit. Dicitur sub finem huius mensis papa producturus exercitum grandem adversus Parmensem, qui plus decem millibus non habet. Halerius nuper cum ab obsidione Mottae per ducem Carolum coactus fuit abscedere, peditatus aliquid amisit et sarcinas. Comes Fontanus et baro Ledae videntur se cum Melone velle coniungere. Rex vero ut propior sit Sedano, putatur a Monticellis ire ad Castellum Theoderici. Magno cum gaudio hic accipitur fama successuum Conigmarcii, qui capta Northusa Misniam, Thuringiam, Franconiam dicitur sub sua tributa redigere. Mauritius et Rupertus principes Palatini ad regem Britanniarum venere cum bellicis ducibus quibusdam.Ga naar voetnoot4 Congressisque regiis et parlamentariis coepit Anglia imbui civili sanguine. Comitatus Herefordiae scriptum edidit pro rege contra parlamentarios.Ga naar voetnoot5 Rex Galliae legatum suum ex Anglia revocat. Parlamentarii mittere ad Batavos volunt questum, quod inde pecunia et arma regi Angliae subministrentur. Legatus qui hic est ex Portugallia neque Latine loquitur neque Gallice, sed suo sermone, nec cum quopiam agit nisi per interpretem, quod alii nec satis honorificum sibi nec satis tutum putant.Ga naar voetnoot6 H. Grotius. | |
Lutetiae, II/XII Septembris 1642.
Rex Portugalliae in mare immisit naves octodecim. Regi Persidis mortuo successisse audimus filium XII annorum. Angli milites regii a parlamentariis quatuor in locis male sunt habiti. | |
Transilvaniae principis filio Turca successionem principatus permisit. Colmarienses vehementer apud me queruntur, ab Ossenvillio omnes pactorum partes infringi.Ga naar voetnoot7 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis frater a magno regni cancellario examinatus; item Bulionius Lugduni. Quae de custodia Sedani ipsi proposita. Beaufortius in Angliam profugit. Hispanica. Italica. Belgica. Anglica. Portugallicus legatus non nisi vernaculo sermone utitur. |
|