Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5841. 1642 augustus 15. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex ad parlamenta epistolam misit, in qua et fratrem suum et ducem Bulionium et Cinqmarcium dicit magnis promissis ex Hispania mercedibus fidem in se exuisse.Ga naar voetnoot2 Dubitatur. Addit se multa dissimulasse in Cinqmartio,Ga naar voetnoot3 ut animum eius pertentaret. Qui regem norunt, etiam de hoc dubitant magisque credunt regem apud Cinqmartium signa dedisse animi tria volentis: exonerari a cardinali, matrem videre, dare pacem populis. Interim haec sub regis nomine tam late sparsa ingens periculum reis denuntiant. Unum in hac re est quod gaudeam, Thuani nomenGa naar voetnoot4 non positum in hac epistola. Unde spes mihi est rem eius non pessime abituram, cuius rei spem mihi fecit etiam ex lectis iudicibus quidam. Si bonum est in bello manere, hoc in hac re lucramur, quod qui nunc superiores sunt, nihil malunt quam bellum facere immortale, in id omnes rapere praetextus, dare multa publice ac privatim. Regem et reginam cras salutaboGa naar voetnoot5 fungarque simul multis officiis, consolandi super morte matris, congratulandi de victoriis, recitandi nostras, gratias agendi pro benevolentia in dominum mareschallum Hornium,Ga naar voetnoot6 adducendi ad regem quosdam ex Suedicae iuventutis primoribus.Ga naar voetnoot7 | |
De Perpiniano nihil habeo, quod dicam. Leganesius dicitur habere XV millia hominum in Catalania ad eximendum periculo Perpinianum.Ga naar voetnoot8 Gallicus ad Perpinianum exercitus nuper VII erat millium. SchombergiusGa naar voetnoot9 ex Languedocia quosdam addidit, et nunc ex cardinalis et suo comitatu quosdam dux Anguianus.Ga naar voetnoot10 Episcopi etiam ex Languedocia suo sumtu aliquos misere. At classes Hispanorum duae, Gaditana et Neapolitana, expositis ad Rosas militum decem millibus aut amplius, tenent mare, Gallica classe intra Barcinonem expectante meliora tempora. Utcunque casura haec res est, magni erit in hanc vel illam partem momenti. Dux Carolus cum praefecto Bambergio devastat Alsatiam. Mercius ad superiora Rheni habet mille equites, pedites mille quingentos.Ga naar voetnoot11 Ossenvillius Tabernis est Alsaticis, ut se duci Carolo opponat. Ad Mercii conatus reprimendos Erlachius urbes munit, in Sylva Martia concaedes facit.Ga naar voetnoot12 Halerius autem relictis ad Mottam premendam castellis huc aut illuc se feret, prout coget necessitas aut suadebit utilitas.Ga naar voetnoot13 Quidam putant Mercium quoque, ut se duci Carolo iungat, ad Philippiburgum trans Rhenum amnem iturum. Franciscus Melos et Beckius magnum habent exercitum. Dicuntur habere equitum VIII millia, peditum XXII, fossorum VI, machinas LX. Non uni loco minantur. Dividunt enim copias. Modo Hesdino metuebatur, nunc aut Caleto aut - quia id difficilius est mare sine controversia tenentibus Batavis - Ardresio. Et iam quae in ea parte sunt castella et receptus, ea cepere Hispani.Ga naar voetnoot14 Reginae matris corpus sunt qui retinere velint Coloniae,Ga naar voetnoot15 nisi rex solvat aes eius alienum, quod aestimatur binis millionibus. Rex autem tam ingens debitum soluturus non videtur. Papa et Parmensis pergunt augere copias, et dicitur papa nuper insidiatus Mirandulae magno cum metu Venetorum.Ga naar voetnoot16 Legatos Anglum et Danum abiisse Vienna intelligimus.Ga naar voetnoot17 Sed ab imperatore more solenni spem fieri redintegrandi negotii in ipsa Anglia per legatum quem eo se missurum dicit. Joannes Waertius iam Coloniae est et pars aliqua copiarum, quae ad Rheni superiores | |
partes fuerat, eum sequitur.Ga naar voetnoot18 Apud cardinalem Riceliacum sunt cardinales BichiusGa naar voetnoot19 et Mazarinus. Frater regius adhuc Nizziaci.Ga naar voetnoot20 Hispani praeter caetera arces Olinam non longe a Bethuno, Pompeianum non longe ab Hesdino in suam potestatem redegere.Ga naar voetnoot21 Electores, qui Francofurtum legatos misere, plane pacem volunt etiam sine Hispano.Ga naar voetnoot22 De comitatu Burgundiae a belli malis eximendo frustra adhuc sudant Helvetii.Ga naar voetnoot23 Ducem Medinae-SidoniaeGa naar voetnoot24 audimus libertati suae restitutum in Hispania. Hazfeldius terras non tantum in quibus exercitum habet, sed et alias per excursus dure tractat; idem facit Guebrianus.Ga naar voetnoot25 Rex Angliae in Lancastria non ita multum profecit. Nobilitas tamen magis magisque videt propositum plebis non esse e re sua. H. Grotius. | |
Lutetiae, V/XV Augusti 1642.
Constitueram omnia amicitiae officia colere cum legato regis Portugalliae, sed is ad me misit epistolam a residente Portugallico in Suedia, ut ait, scriptam, cum titulo ‘Illustri’.Ga naar voetnoot26 Reges quidem ita scribunt legatis regiis, at non residentes. Est enim eorum scribere aut ‘Illustrissimo’, aut ‘Excellentissimo et illustrissimo’. Itaque ne dignitatem publicam laederem, officiis illis supersedi, donec a Sublimitate tua mandata habeam, quae rogo ne mihi desint in rebus dubiis. Forte videbor in his scrupulosior, sed minus sum quam alii mei gradus.Ga naar voetnoot27 Rex scripsit Beaufortio, filio ducis Vindocinensis, ut ad se veniat et quae sibi cognita sunt testetur sub fide impunitatis. Putatur non venturus.Ga naar voetnoot28 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Inculpationes regis Cincqmartio obtrusae. Colloquium Grotii cum rege. Hispanica et Perpiniani obsidio. Germanica. Belgica. Colonienses corpus reginae mortuae tradere recusant, nisi aere soluto alieno. A Portugallico residente offensus, quod nomen ‘Illustris’, non ‘Excellentissimi et illustrissimi’ dederit. |
|