Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5875. 1642 september 6. Van G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Qui hasce ad Excellentiam tuam defert literas, Beuningius est,Ga naar voetnoot2 patria Amstelodamensis, iuvenis elegantis ingenii, moribus optimis, variae eruditionis non minus quam iuris sui curiosus, ut merito haec urbs de eo habeat sibi magnum aliquid polliceri. Patrem habet superstitem, urbis senatorem. Mater est soror consularis Alberti Conradi Beurgii, qui nunc Hagae agit in Ordinum delegatorum Collegio. Avus is Beuningius fuit qui ante annos sex, septem, consulatu gesto magna cum laude excessit. Is iuvenisGa naar voetnoot3 cum Excellentiae tuae cuperet commendari literis meis, parui lubens eoque lubentius, quia scirem non ingrata esse Excellentiae tuae alloquia eorum qui virtutis via ad decus grassantur atque iis nati sunt, qui rempublicam hic sustinent et illustre nomen tuum amant ac colunt. Bellum puritanicum hic multos habet sollicitos.Ga naar voetnoot4 Ecclesiastas quo affectus trahat, non obscure ex precibus publicis cognoscere est: horum aliqui non dubitant Deum exposcere, ut bene coeptum reformationis opus feliciter procedat, regisque ut emolliatur animus. Quae etsi commodam mentem capiunt, tamen satis est apertum, haud aliud exoptare, quam ut rex inani titulo sit contentus ac novellitas doctrinae de antiquitate triumphet. Sed unum est in quo non satis conveniat illis qui se episcopis opponunt. Multi omnem regendae ecclesiae potestatem penes presbyterale collegium esse volunt. Alii vero aiunt hoc iugum gravius esse episcopali. Quare contendunt singulis id committendum ecclesiastis, ut secundum Dei verbum populum doceant et gubernent, atque hi ab episcopalibus et presbyteralibus - sicuti vocant - distincti independentes nuncupantur. Pimius, cuius magna adeo in parlemento est auctoritas, prioris esse sententiae dicitur, sed multi hac parte ei adversantur qui caetera convenire videntur. Estque plurimorum id iudicium, utcunque infracta omni regis potestate et abolito episcopatu geminum agerent triumphum, eos inter sese mox commissum iri, quia multi non a presbyterii potestate minus quam episcoporum abhorreant. | |
Ulterius procederem in scribendo, nisi cogitarem tarde admodum fore, quod has literas recipies. Novi enim quomodo proficiscantur iuvenes qui exteras petunt regiones. Vale, illustrissime domine, ac diutissime orbis bono supersis. Dominae coniugi plurimam dic salutem, necnon liberis, Excellentiae tuae cultor devotissimus,
| |
Amstelodami, 1642, postridie Nonas Septembris. | |
Opschrift in de copie te Oxford en in de Vossii Epist.: Hugoni Grotio, legato Suecico. Lutetiam. Bovenaan de brief in de uitgave der Epist. eccl.: Ger. Joh. Vossius Hugoni Grotio S.P. |
|