Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5855. 1642 augustus 25. Van S. Sorbiere.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Ea sunt beneficia, quae magnifice et, quod non minoris facio, amice in me contulisti, ut non solum menti meae grata recordatione obversari debeant, sed omnino postulent ut iugiter auctori benedicam eiusque nomen cultu quodam humano maiori venerer, quae quidem et in hanc diem praestiti et in posterum, donec spiritus hos reget artus, religiose praestabo. Cur autem prius ad Dominationem tuam non scripserim, cum iam quintus mensis agatur, ex quo Lutetiam discessi,Ga naar voetnoot2 factum est quia expectabam quem tandem exitum res meae habiturae essent, ut circa illas paucula narrarem. Nam oblatus mihi fuerat commodum appellenti a domino R[iveto] locus non spernendus apud dominum Rhingravium, sed ad kalendas Augusti dilata erat admotio mea;Ga naar voetnoot3 quare pendebam animi metuens mihi a malevolis Parisiensibus, donec praeter spem meam portum subii, in quo si quid tranquillitatis experior, referendum est summae humanitati domini Sarravii, qui ultro bis scripsit mea causa ad dominum R[ivetum],Ga naar voetnoot4 quem mirareris ea non reddidisse mihi aversum, quae patres Charentonianos nimis absterruerant. At est vir bonus, qui moderationi | |
omnino studeret, quam sapientiae partem potiorem videt, nisi τὸ πϱὸς τὰ ἄλϕιτα,Ga naar voetnoot5 et famae scriptis in pontificios partae consideratione atque habitu concionatorio tot annis confirmato tanquam lacinia in ipso limine retineretur; praeterea non est cuiuslibet hominis bonum totius generis humani velle procurare et annis a nostris oculos ad saecula prisca retorquere. In paucos cadit, quos aequus amavit, heroica virtus, qua opus est ad tanta molimina. Non est vulgaris animae supra vulgum sapere. Rustici ultra pagi sui horizontem loca omnia deserta et inhospita imaginantur. Sunt pariter qui putant nihil esse sani solidique extra societatem illam in qua vivunt. Ego si hac in re praeter vulgum quid rectius sentio, tuo fateor me consecutum beneficio, cuius sapientiam contemplari licuit coram et in recessu, cum pars tantum eminus appareat in scriptis, nec abunde pateat nisi vividioribus ingeniis doctioribusque. De indice anthologico verba fecit Blavius;Ga naar voetnoot6 operam meam obtuli clarissimo domino fratri tuo. Si quid aliud imperes, tuus est explorare labor, mihi iussa capessere et alacriter exequi. Vale. Rothomagi sub prelo versatur scriptum domini R[iveti] in dominum Mil[leterium];Ga naar voetnoot7 apud Janssonium vero excuduntur crassa duo volumina Borboritae,Ga naar voetnoot8 in quibus multa legentur in eundem amara et virulenta. Hagae Comitis, XXV Augusti 1642. | |
Bovenaan de brief staat: Hugoni Grotio Samuel Sorberius. Lutetiam. |
|