Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5707. 1642 mei 5. Van P. Winsemius.Ga naar voetnoot1Nobilissime atque amplissime vir, Occasionem scribendi iuvenis hic quem vides, Erricus Erricius,Ga naar voetnoot2 mihi dedit, qui cum in academia nostra excolendo eloquentiae studio per annum ferme substitisset, tandem visendae Galliae Lutetiaeque et simul te salutandi desiderio ductus est. Ad quem ut accessus pateret homini optumo et doctrinae cupido, petiit ut has ad te darem. Quod ipsum veteris amicitiaeGa naar voetnoot3 fiducia, qua clarissimum tuum nomen et illustre ingenium, quod a prima ferme infantia hanc usque in aetatem terrarum orbi ac eruditis se probavit, semper veneratus sum, non gravate in me recepi. Neque dubito quin recordationem mei, etsi in otio viventis et in academiam docendis litteris protrusi, pro humanitate tua recepturus sis, praesertim si hoc vetustissimi et religiosi in te affectus argumentum in secretum tuum admiseris. Quod etsi regnis ac imperiis moderandis delectum sit, tamen patebit haud dubie amici veteris literario officio, quod etiam in tanta locorum intercapedine nobilissimas tuas dotes et clarissima famae nec periturae monumenta celebrare ac venerari non desinet. Bene vale, nobilissime legate, ac, quod olim factum, amare me perge, tuae nobilissimae Amplitudini observantissimus,
| |
Franequerae, III Nonas Maias anno 1642, ex arce Siardaea.Ga naar voetnoot4 | |
Adres: Nobilissimo amplissimoque viro, domino Hugoni Grotio, legato regiae Suecorum Maiestatis, Lutetiam. |
|