Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5699. 1642 april 28. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Prodiit iam libellus Laurentii, cui titulum fecit ‘Grotius papizans’.Ga naar voetnoot2 Sed is talis est, ut [non] ab eo quicquam tibi sit metuendum. Incipit in praefatione sua a tua sententia, pro qua praesumendum putat. Deinde ea recenset, quae a te contra Calvinum, Genevenses, pastores Amstelodamenses aliosque acerbius scripta iudicat. Deinde ipsas materias per singula tractat capita et, ubi de ieiunio agitur, citat illud vernaculum ‘Hij is soo aengenaem als den eersten dach in de vasten’ et postea loquitur ‘van paescheyeren’.Ga naar voetnoot3 Videtur aliquando pungere velle, sed homo non malus sane, caret dente. Ego libellum tanti non credidi, ut ad te per tabellarium mitterem. Ubi amici venient, eum accipies. Libri tui de Iure belli et pacis iamdudum Roterodami in navim sunt impositi, ut ad te deferantur per nautam Aris Gerrits Ruyt, qui eos Rothomagi viduae Treselianae tradet.Ga naar voetnoot4 Riveto tam cito paratum esse responsum lubens intelligo.Ga naar voetnoot5 Interea et hoc scire debes, Riveto aliquid tale suboluisse. Nam ex familiaribus eius accepi respondisse te iam nunc et typographo commendatam editionem; quod unde habere potuerit, nescio.Ga naar voetnoot6 Tu, quaeso, fidem amicorum examina. Utenbogardo quae iusseras dixi et salutem tuo nomine detuli. Scribit ipse ad te has litterasGa naar voetnoot7 magna difficultate, ita caecutiunt oculi, exaratas. | |
E Suedia aequas te de Annotatis litteras accepisse laetor.Ga naar voetnoot8 Spero malevolorum non tantam fore potentiam, ut tibi noceant. Quod si quid tale accidat, fortiter, ut scribis, ferendum. De editione privatorumGa naar voetnoot9 cum Reygersbergio colloquar, ut ipse quod habet contribuat. VeldiusGa naar voetnoot10 mea causa vix quicquam facturus est, utpote collega iam meus et advocatus Curiae, qui iam maioribus se destinat curis. De filio maioreGa naar voetnoot11 quod scribis, aegre mihi est, nec scio quid vir eius aetatis, eorum studiorum, quotidie possit agere, nisi libros inspiciat. De minoreGa naar voetnoot12 duobus his mensibus nihil intelleximus, quod mirum nobis accidit. Solet enim satis diligens esse scriptor litterarum. Medius filius loquitur saepiuscule de orandis mecum causis et facturum puto. Caeterum cogitationes matrimoniales eum ita distinent, ut sui iuris non sit. Quod per amicos Amstelodamenses egeris, an ibi in aliquo honesto possit esse opere, sane laudo. Caeterum ut sine ea quam amat illuc abeat, sperandum non est. Rogo te iterum iterumque de ea re cogites, ut filio eam, quam ipse, et illa vicissim ipsum, deperit, ducendi potestatem facias; quod nisi fiat, omnino de ipso actum est.Ga naar voetnoot13 Id tu, qui semper te benignum tuis patrem praestitisti, quaeso, caveas et nostrae, ut soles, intercessioni hoc unicum tribuas. Deus interea tibi inspiret consilia salutaria teque diu nobis et familiae tuae servet incolumem, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XXVIII Aprilis 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Maii. En in dorso: 28 Aprilis 1642 W. de Groot. |
|