Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 200]
| |
Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine, Nescio sane an ea epistola quam nuper Colonia ad te misi tibi sit tradita; ob hanc causam quod nulla responsione sim dignatus dubitare cogor. Certe, vir illustrissime, quicquid in me | |
est, hoc omne desiderio responsionem expectat, quam mihi tandem per paternam amicitiam et eius amorisGa naar voetnoot2 dare velis, vehementer rogo atque exopto cupidissime. Iam itaque praeterea mitto catalogum parentis mei tam editorum quam ineditorum librorum, e quibus vestra Excellentia Meursii adhuc recordari potuerit, et eodem affectu et animi integritate, qua patrem sis per tot annos prosequutus, me filium etiam amplecti velis confido, illustrissimae vestrae Excellentiae observantissimus,
| |
Lugduno-Batavorum, in aedibus viduae Jacchaei, olim dum fata sinerent ibidem professoris,Ga naar voetnoot3 anno 1642, die XXIV Aprilis. | |
Adres met andere hand: Inscriptio erat illustrissimo ac excellentissimo viro domino Hugoni Grotio legato Suedico apud Galliarum regem, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: rec. (ult.) Aprilis. Onderaan in andere, latere hand: Johannes Meurs de zoon, professor in de geschiedenis en Grieksche talen te Leyden. |
|