Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5691. 1642 april 22. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Cum omnibus paene veredariis Magnificentiae vestrae literas accepi, et heri quidem unas, scriptas Lutetiae 19/29 Martii, prioribus equidem respondere non omisissem si provincia haec, in qua dego, talium esset ferax quae in istas oras referri mererentur. Distuli ergo hactenus scribendi vices usque dum Osnabrugam ad pacis tractatum venirem, ut quod hic esset cessatum, istic frequentiori literarum commercio pensarem. Verum callida adversae partis consilia rescidere hanc spem aut certe nobis dubiam fecere. Quamdiu ergo conventio illa praeliminaris haerebit, et caesar instrumentum praeliminare ratum habere noluerit,Ga naar voetnoot2 mihi in Pomerania manendum est, et exinde mihi, ut antehac, semper deerit digna scribendi materia, nisi forte campimareschallus Torstensonius, qui nunc in vicinam Silesiam movet,Ga naar voetnoot3 argumentum mihi suppeditare poterit. Interea Magnificentiam vestram studiose requiro, velit coeptam scribendi telam pertexere, ac imprimis mihi significare qua potissimum intentione rex christianissimus Narbonam petiisse credatur: feceritne id proposito eundi in Catalaniam, an vero hoc praetextu aliud suorum consiliorum ocultaverit? Ego ut Magnificentiae vestrae summam diligentiam ac curam in publica commoda magni semper facio, ita apud serenissimam regiam Maiestatem debito honore eandem prosequi non intermittam, maneboque, Magnificentiae vestrae amicus ad officia paratus,
| |
In dorso: d. 12 Aprilis anno 1642 ad dominum Hugonem Grotium. J.O. |
|