Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5650. 1642 maart 22. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, De clade aliqua in Catalania acceptaGa naar voetnoot2 a Gallis rumor fuit, sed is evanuit. Constat tamen agros ibi ab Hispano teneri et in urbe Barcinone, quo se recepit marescallus Breszaeus, erupit ingens pro Hispano coniuratio, propter quam capti sunt homines plus XXX. Bellum in Ruscinonensi tractu Milleraio mandatum est, qui nunc in illis locis esse creditur. Habent Hispani in Catalania peditum novem, equitum tria millia. In Colubro tria millia militum, duo millia Perpiniani, Rosae mille et octingentos. | |
Ex Helvetiis novus miles quotidie huc advenit itque ad eos exercitus, quos in Campania Piccardiaque colligunt Harcurtius et Guichius. Lucernenses, Friburgenses, Abbatiscellani perstant Gallis delectus negare. Et manent ibi dissidia, QuinquepagicisGa naar voetnoot3 impedientibus fabricam ecclesiae in usum protestantium, Tigurinis vero et Glaronensibus fabricam monasterii in locis sibi vicinis. Et archiducissa Tirolensis apud Rhaetos instat, ut foedus factum cum domo Austriaca fiat perpetuum. Copiae, quae in Lucenburgico sunt, movere se incipiunt aegrotante Beckio. Papa Vallem Telinam velit a Rhaetis sibi custodiendam tradi. Castrum et Montaltum erepta Parmensi retinere vult, quod ea ad terrarum suarum securiorem possessionem necessaria iudicet. Parmensis arma nondum ponit et extra ordinem e Gallia missus Leonius Brulardus obit Italiae principes ad tentandas pacis vias. Interim Veneti multum colligunt militem, nonnihil et Mutinensis. Genuates vero Savonam muniunt, classem augent. Parmensis a subditis novum exigit iusiurandum, ne excommunicatio fidem eorum labefactet. Imperator adhuc cum Turca de prorogandis induciis agit crediturque confecturus negotium, ideo quod Turca repetere vult Asaci obsidionem. Goslariae pacta creditur probaturus imperator, sed in diplomatis tuti itineris, quae Hamburgi concepta sunt, aliquid immutatum velle. Resumitur in manus negotium Palatinum convento iterum imperatore per mediorum principum legatos. Bavarici benigne loquendo invidiam imperfecti negotii in legatum Hispaniae, qui plena mandata non habet, et in Mogontiacensem et Darmstadiensem a capta praeda discedere abnuentes reiiciunt. RoumGa naar voetnoot4 quanquam nulla cum spe Viennae tamen manere malunt parlamentarii Anglicani, nempe ne renuntiato gentis contemtu absit tamen ultio ob interna dissidia, quae in maius malum eruptura videntur. Nam parlamentariiGa naar voetnoot5 quo plura a rege extorserunt magis quam exorarunt, ut de amovendis a parlamento episcopis, de committenda Turre et portubus iis qui ipsis placent, ut et de mutando ad ipsorum voluntatem regis consilio, eo facti audentiores postulant ut ad tutelam regni militem sibi scribere liceat, ut principis educatio ipsis credatur, ut rex Londinium redeat. Respondit rex venturum se Londinium, ubi videbit facere id se posse salva existimatione; in principe educando ea se cura usurum, quae et Deo et populo satisfaciat; de milite se non impedire, dummodo ipse in eum imperium habeat. Minantur autem parlamentarii effecturos se, ut posthac decreta parlamenti valeant etiam rege non approbante. Gliscit interim motus Hibernicus multis ibi etiam protestantium se ad romanenses aggregantibus. Et quod alio tempore inter magna mala esset habitum, id nunc multis ob insolentiam puritanorum pro remediis habetur. Deus, [etc.]. Lutetiae, XII/XXII Martii 1642.
In Bassea sunt bis mille sexcenti pedites, equites trecenti. In arcem PauliniaciGa naar voetnoot6 ab hostibus circumsessam Galli ex ducatu Burgundiae necessaria intulere. Capti sunt in Sicilia et quidam supplicio affecti, qui Turcas in eam insulam voluerant introducere. Dicitur Bavarus velle, ut Wahlius eat in tractum Coloniorum, sed retinere eum Leopoldus. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Catalaunica. Supplementa militum ex Helvetia iterum colliguntur. Dissidia Helvetiorum. Papae praetensiones. Parmensis novum iusiurandum a subditis exigit, excommunicationem factam metuens. Morae, quae paci nectebantur, in Hispanum reiiciuntur. Anglica. Varia nova. |
|