Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5609. 1642 februari 17. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Dissertationem de origine Americanarum gentiumGa naar voetnoot2 Blavio misi, ut eam praelo subiiciat, et quidem praemisso, si ita videtur, nomine tuo. Ubi quid certi sive ea de re, sive de commentariis de Iure belli et pacis,Ga naar voetnoot3 sive de LucanoGa naar voetnoot4 intellexero, faciam te certiorem. Quod ea quae ad Ius notastiGa naar voetnoot5 descripta iam sunt, bene se habet. Ego putem AnthologiamGa naar voetnoot6 a Blavio satis emendate posse excudi, quia Graeca non ex manuscripto, sed ex impresso codice erunt excudenda. Res Angliae quo se versurae sint, tempus docebit et, nisi rex externa auxilia circumspiciat, actum esse de auctoritate eius non dubito. Quid novi rex Galliae moliatur avebo ex te intelligere. Quid in exercitu Guebriani iam agatur, ex filio,Ga naar voetnoot7 qui iam eo rediit, brevi intellecturum te spero. Post NutiumGa naar voetnoot8 captum etiam Kempam urbem expugnatam constat. De rebus Portugallicis nec hic optime iudicatur. Videtur enim ille rex, ut olim Cappadocum,Ga naar voetnoot9 egere aeris, quod in novum imperium capescentibus valde periculosum. Neque enim argentum corradi potest nisi per novas indictiones, propter quas a veteri domino recesserunt. Si quid in concordiae ecclesiasticae vel etiam pacis communis negotio promovebitur, id ne diu nesciam unice te rogo. Spero enim fore, ut Deus pacis auctor piorum vota aliquando exaudiat. | |
Uxori tuae proxime rescribam.Ga naar voetnoot10 Nunc nihil quod respondeam habeo. Quare te, uxorem, liberos, amicos omnes divinae protectioni commendabo, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae-Comitis, XVII Februarii 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Febr. En in dorso (tweemaal): 17 Febr. 1642 W. de Groot. |
|