Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5606. 1642 februari 15. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Hispani denuo in PerpinianumGa naar voetnoot2 militem et necessaria intulere. Galli cum id prohibere vellent, cladem acceperunt; qui plurimum, bis mille interiisse dicunt, qui minimum, mille et ducentos. Haec res mutare poterit consilia regis, quae quo itura sint, cognoscemus ubi Lugdunum venerit. Procedit enim lentis itineribus et hic illic subsistit. Mitto ea, quae Hiberni suis armis obtendunt. Accipiuntur ea hic satis favorabiliter et naves quatuor a Nannetum portu ad illos ivisse audio cum armis rebusque ad bellum necessariis. At parlamentarii in reginam septendecim capita [laesae] maiestatis intentant eaque se publicaturos dicunt, nisi rex Vindisora redeat. Et Londinii palam sermones habentur de rege destituendo. Rex liberos suos apud se retinet estque non magno cum comitatu. Dicuntur Batavi se ad haec sedanda velle interponere.Ga naar voetnoot3 | |
Praefectus Hohentvilae urit vicos, unde antehac obsessores adiuti sunt pecuniis. Ducis Caroli milites capto in Alsatia Molshemo ad portas Argentorati cursitant. Hispanus Rhaetis aliquas pecunias persolvit urgetque dilectum. Continuae istae Guebriani et Ebersteinii ad inferiora Rheni victoriaeGa naar voetnoot4 multum animi addent iis, qui hic bellum paci praeoptant. In populo tamen ingens est desiderium pacis et spes nonnulla ex iis, quae nuper reginae nostrae iussu apud regem exposui.Ga naar voetnoot5 Deus, [etc.]. Lutetiae, V/XV Februarii 1642.
Complures dicunt inter regem Galliae et Hispaniae agi de induciis quinquennalibus ad opem ferendam Britanniae regi. Ad locum qui Valles dicitur in Catalania pugnatum esse dubio satis Marte, centenis aliquot utrinque interfectis, locum ipsum penes Gallos mansisse vulgatur hic, sed alii literas habent docentes Gallos, qui sub Motta Odincurtio sunt, clausos teneri ab Hispanis equitibus ter mille, peditibus vicies mille. Regis iter Narbonam futurum creditur, quia eo missae sunt pecuniae. Regis Hispaniae fides Genuae laborat ob non solutas pecunias. Mazarinus Lugdunum ivit equis celeribus ob morbum, ut creditur, papae. De legatorum ad pacem hinc itinere nihil audimus.Ga naar voetnoot6 Dux Carolus interdixit Lotharingis, ne iudicia nisi sua agnoscerent; rex contra. Lactatur dux Carolus, ut et alii, spe praefecturae Belgicae. In archiepiscopum Burdegalensem iudices dati. Princeps Monaeci in Delphinatu Valentinesium habebit ducatus titulo. Arx Ma[n]sfeldii adhuc contra caesarianos defenditur. Cardinalis Bichius, legatus papae, iam Aquas Sextias pervenit de pace acturus. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Clades Gallorum ad Perpinianum. Auxilia Hibernis clam missa. Anglica. Hispanica. Varia nova. Pacis lenta consilia. Papae legatus ad promovendam eam primus. |
|