Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5607. 1642 februari 15. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, De Anglia eadem prope hic intelligimus, quae habet illustris Dominationis vestrae epistola.Ga naar voetnoot2 Puto legatum GallicumGa naar voetnoot3 mandata aliqua accepturum, ut tam saevas tempestates serenet, | |
neque permissurum ut solis Batavis arbitris ista transigantur.Ga naar voetnoot4 Sed offendet, credo, Anglos, quod a Nannetum portu naves quatuor arma et res bello necessarias dicuntur pertulisse in Hiberniam. Eorum, qui in Hibernia arma sumsere, postulata hic edita sunt legunturque cum multorum applausu. Deus istos morbos ad sanitatem reducat tum optimi regis, tum et Palatinae domus causa. Rex hic valetudine infirma magis quam mala lentis itineribus Lugdunum pergit. Sed intervenit malus nuntius cladis acceptae ad Perpinianum, ubi Galli mille ducenti, alii bis mille dicunt, periere, dum Hispanos volunt prohibere ne denuo et militem et commeatum in eam urbem inferrent. Itaque Hispani quod voluerunt effecere et spes obsidendae urbis amissa est. Haec res laetitiam ex crebris illis ad inferiora Rheni victoriis natam moerore quodam temperat ostenditque communem esse Martis aleam. Populus pacem valde expetit. Sed qui in populum potestatem habent, bellum quamdiu poterunt trahent. In testamento regis dicitur regina rectrix regni relinqui, sed ita ut ad regis exemplum cardinalis utatur consiliis, id ni fiat, substituto ad regimen regis fratre. Regina adhuc morae aliquid obtinuit ne regem sequatur. De Turca nihil pridem audimus. Quae apud AsacumGa naar voetnoot5 aguntur, ea melius noscentur apud Batavos. Palatinam domum Viennae haberi despicatui hoc tempore non miror.Ga naar voetnoot6 Non ea est nunc hominum religio, ut ex aliorum miseratione quisquam rapto decedat. Illustri domino Hagae,Ga naar voetnoot7 viro optime de patria sua merito, felix opto iter in ista tam gravi aetate non leve. Hohentwilae praefectus urit vicos, unde nuper hostis commoda accepit. Ducis autem Caroli miles capto in Alsatia Holshemo [sic] ad portas usque Argentoratensium excursus facit. Rhaetis pecuniae nonnihil dedere Hispani et dilectus urgent. Si nobilissimus filiusGa naar voetnoot8 illustris Dominationis vestrae brevi advenerit sospes et grata attulerit, plurimum gaudebo. Deus illustrem Dominationem vestram in bonis rebus servet, Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
| |
Lutetiae, 15 Februarii 1642.
Ad Valles, locum in Catalania, pugnatum est ambiguo Marte. Galli locum tenuere. Ita ipsi hic publicant. Alii dicunt literis se doceri Motam Odincurtium cum Gallis ibi omnibus teneri clausum a tribus equitum millibus, XX peditibus Hispanis. Hohentwilae praefectus turrem et muros reficit. Habet praesidium CCCC bene valentium. Lucerna, Abbecella, Friburgum Gallis dilectus non permittunt et commune Helvetiorum vult comitatum Burgundiae aut plane eximi bello aut frui induciis longioribus. Astrologi illorum locorum bellum praesagiunt Helvetiis et sane Tigurini a caesarianis sibi metuunt. Legatus ab imperatore ibi exspectatur. Mediolani ad militem reperiendum exsules et transfugae revocantur. Genuae labascit Hispani fides. Rhaeti de Feld[kirc]hensis foederis interpretatione adhuc deliberant. Qui Viennae est ab Hispano legatus,Ga naar voetnoot9 dicitur nulla habere mandata super re Palatina. | |
Imperator Comorae suos habet qui cum Turcis agunt de prolatandis induciis. Electores dubitant, an dominae Sabaudae dandus sit regentis titulus, et volunt de iure utriusque partis edoceri. Interim principes Sabaudi pactiones cum ea domina experiuntur. In Casale ducenti milites novi introiere cum alimentis rebusque aliis. Dux Carolus non minus quam alii lactatur spe praefecturae Belgicae. Severe vetuit Lotharingorum ne quis alia iudicia quam sua agnoscat; rex contra. Videtur regis iter Narbonam ferri, quia eo missae sunt literae pecuniariae. In archiepiscopum Burdegalensem iudices sunt dati. Princeps Monaeci Valentinesium in Delphinatu habebit titulo ducatus. Mazarinus celeribus equis ivit Lugdunum ob morbum papae, ut putatur. Arx Man[s]feldii etiamnum contra caesarianos defenditur. Cardinalis Bichius, papae legatus, pacis causa iam venit Aquas Sextias. | |
Bovenaan de brief in de copie te Den Haag: D. Camerario. |
|