Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5595. [1642] februari 8. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex a Fonte BellaqueoGa naar voetnoot2 profectus est Molinum, ubi eum accedent legati ab Argentorato et Colmaria cum magnis querelis. Inde iturus est Lugdunum, quo cum venerit, discemus in quas inde partes sit iturus. Nam nunc quidem in diversa loca praemissi metatores omnia in incerto tenent. Maximum fuit cardinalis gaudium ob felix proelium Guebriani. Sed sollicitum eum habent colloquia Goslariae durantia et rumor de Suedorum ad pacem propensione. Bavaricos milites intelligimus properare, ut se Hazfeldio iungant et electori Coloniensi laboranti succurrant. Hibernicus motus multos hic habet fautores. Et quae hic eduntur ea de re,Ga naar voetnoot3 longum ibi bellum praesagiunt. Pecuniam habere dicuntur Hyberni, sed ex Gallia an ex Hispania non satis liquet. Batavi, qui Ulyssippone fuerant, de vita periclitati sunt, postquam eo fama venerat de capta a Batavis urbe in Angola. In Brasilia etiam revixit bellum inter Portugallos et Batavos. Ita qui ex mutato rege magna sibi externa auxilia et inde ingentes per Hispaniam victorias, in locis autem transmarinis tutam possessionen promiserant, longe a spe sua deiecti gemino implicantur bello, neque mirum est si rebus contra votum cadentibus mutantur animi.Ga naar voetnoot4 Tum vero militi et stipendium et boni duces desunt. In Anglia episcopi testationem interposuere, si quid suis sententiis non auditis in parlamento fiat, id ut contra leges publicas factum irritum fore.Ga naar voetnoot5 Rex Britanniae idem sentit. Ita inter se discordibus non vacabit curare de re Palatina. Quandoquidem vero dies appetit quo colloquia de pace inchoari debeant, Deum precor ut ea res bene christiano nomini, bene imperio Suedico vertat simulque, excellentissime et illustrissime domine, ut tua Sublimitas in prospera valetudine prosperis utatur consiliis, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXIX Ianuarii/VIII Februarii MDCXLV [sic].
Moneor etiam a principibus viris optare cardinalem ut se videam; quod fieri puto, non quia quicquam per me scire possit eorum quae scire vult, sed quod, cum nulli hic sint legati Angli,Ga naar voetnoot6 per me nunc velit introduci exemplum, quod deinde alii sequantur. Ego et in hac re et in similibus oro, ut mandatis instruar, ne quid ignarus peccem. Mihi in istis nihil aut seritur | |
aut metitur. Creditur marchio BadensisGa naar voetnoot7 ius suum in Brisgoiam cessisse regi. Argilleria in Ruscinonensi tractu manet obsessa a Gallis. Hispanis male cessit tentamentum in Bubium, locum agri Montisferratensis. Tropaeae in regno Neapolitano seditio fuit. Dicitur domina Sabauda ventura ad regem Lugdunum. Principes autem Sabaudi accepisse ab Hispano LXXX millia florenorum. Equitatus, qui Hohentvilae subventum iverat, cum aliquo pedite bellare coepit in comitatu Burgundiae. Lugduni duo millia mulorum in usus regis retinentur. Tulit secum rex sceptrum et coronam ad inaugurationem aliquam, forte in Catalania faciendam. Duo millia militum ad Guebrianum mittuntur. Bona Guisii ducis matri data. Scriba archiepiscopi Burdegalensis coniectus in carcerem dicitur. Melos mandata habere novem millia militum mittendi in Hispaniam. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis iter. Gaudium Mazarini [sic] de Guebriani victoria. Suspicio de Suedis. De Bavaris. Motus Hibernicus. Bellum Batavos inter et Portugallos. Iudicium de his. Anglica. Votum pro pace. Petit ut de rebus cum Mazarino [sic] agendis mittantur mandata. De Badensi. Argilleria a Gallis obsessa. Tentatum ab Hispanis Bubium. Seditio Tropaeae. De Sabaudis. De Hohentwilanis. Varia Gallica. |
|