Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5586. 1642 februari 1. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Tristia sane sunt quae ex Anglia et Hibernia adferuntur.Ga naar voetnoot2 Sed de iis parco loqui, quod certius ea putem in Batavis cognosci. Electorem Palatinum, qui Londinii mansit, audio apud omnes ordines satis esse gratiosum. Sed quid rebus Angliae tam turbidis et manente per Hiberniam bello ad res suas sperare possit, equidem non video. Rex Galliae iam Fontem Bellaqueum ivit. Lugduni futurus dicitur 20 Martii, secutura regina mense Aprili. Quo deinde iturus sit, in obscuro est et, quo magis dubitetur, fecit rexGa naar voetnoot3 ipse, qui aliis praecepit Carcassone sibi adessent, aliis Avenione. Hinc coniecturae fluctuant alii[s] volentibus obsideri Dolam, aliis Perpinianum, aliis Nicaeam mari adsitam, alii Mediolanum mallent. Comitatenses certe Burgundi regem irritarunt incendio vicorum sibi proximorum. Spem de Perpiniano iniicit, quod marescallus Bressaeus auctus ex Languedocia copiis Argillerii obsidionem repetiit. Qui de Italia coniectant, hoc adiuvantur argumento, quod in Pinerolam ingens importata est rerum quibus bellum indiget copia. | |
Hohentwilam introiere Erlachius et Ossenvillius, ubi reperere milites quadringentos, Wittenholtium plenum gloria captis etiam, cum Sparrius inde abscederet, mortariis duobus, quatuor machinis, carris cum bellico pulvere duobus. Nunc in eo laborant, ut coepta ab hostibus opera diruant. Ad comitem Guebrianum mittuntur centum millia scutatorum putaturque ex hac de hostibus victoria etiam ad maiores honores perventurus. Dux Carolus Wormatiae est. Marescalli Hornii libertatem speramus nos intellecturos cis paucos dies, nam et rex nihil in se desiderari passus est et paratus est Bavarus, et missus ab Hornio Snolskius quae in Germania conficienda erant confecit. Torstensonius cum StalhansioGa naar voetnoot4 creditur in Bohemiam incubiturus. De Galliae et Bavari commerciis nihil liquido possem dicere, sed non spernendum puto quod a Norimberga scribitur.Ga naar voetnoot5 Non parum momenti, etiam ad res Americanas, esse censeo in urbe illaGa naar voetnoot6 Aethiopiae ad Oceanum,Ga naar voetnoot7 quam Batavi cepere; si et insulas tum Principis, tum Thomae capiant, puto ibi omnia vastaturos propter caeli insalubritatem et ne unquam ibi saccharum fiat. De insidiis in regis vitam nihil hic audivimus. At certe valetudo regi non nimis firma est et posset laedi a suscepto itinere, nisi rex id tanta cum alacritate ac spe rerum magnarum susciperet. FilioGa naar voetnoot8 illustris Dominationis vestrae felicem reditum opto, ipsi coniugique eius valetudinem meliorem. Faxit Deus et pacem nobis det, Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
| |
Lutetiae, Calendis Februariis anni 1642.
Praefectus regni Neapolitani rogatu cardinalis Sabaudi ad Nicaeam tuendam misit sex millia ducatorum, duas naves plenas rerum bellicarum, sex alias cum frumento. Misit et milites DCCC ad defendendum Finale, cui imminere creduntur Galli ex Monaeco. Cremonae seditio fuit contra militem, sed eo abducto sanata. Bichius cardinalisGa naar voetnoot9 hic exspectatur. Hispanus papae consilia suspecta habet. Supplementum, quod advenit marescallo Bressaeo, esse dicitur mille quingentorum peditum, equitum septingentorum. Qui Basseae in praesidio sunt, populantur agrum Insulas versus, et arcem ibi cepere dictam Marigniani. | |
Bovenaan de brief in de copie te Den Haag: D. Camerario. |
|