Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5585. 1642 februari 1. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Mitto orationem regis Britanniae ad tertium ordinem,Ga naar voetnoot2 qui tunc in curia Londiniensis urbis coetum habebat. Quod autem miratus fui, qua virium fiducia rex haec consilia esset aggressus, haud vanum fuit. Nam post sanguinis aliquid fusum inter regios et urbanos regem audimus coactum Londinio excedere in agros,Ga naar voetnoot3 nunc vero Porthmuthi, quod oppidum est ad mare, obsideri et externa ibi exspectare auxilia; unde vero, incertum. Sermones passim habentur de regina danda in custodiam, de rege, ni per omnia parlamento pareat, deiiciendo substituendoque eius filio. Interim in Hibernia qui arma sumsere valescunt et ferociunt. Quae omnia Deus quidem potest in meliorem statum reponere. At elector interim Palatinus, qui Londinii mansit,Ga naar voetnoot4 non multum spei videt ad res suas. Rex Galliae iam ad Fontem Bellaqueum profectus est, iturus inde Lugdunum. Cum ei, ut mos est, valedicerem, ostendit velle se bellum acre importare in ipsam Hispaniam. Non probabat autem quod legatus suus DavausiusGa naar voetnoot5 diem ad colloquia de pace sumsisset tam propinquum quam est XXVo Martii, ita ut non dubitem, quin Gallia illis colloquiis quaecunque poterit impedimenta sit iniectura. Quia vero intellexeram putare ErlachiumGa naar voetnoot6 non satis esse mandatorum ad liberandum Waertium, locutus sum ea de re comiti ChavigniacoGa naar voetnoot7 primum, deinde regi, qui promisere facturos se, ne qua in Erlachio mora esset, ubi ad fines venisset Hornius. Itaque illius negotii tam diu tracti tandem felicem speramus exitum. In Hohentwilam introiere Erlachius et OssenvilliusGa naar voetnoot8 et nunc destruunt quae circum hostis | |
struere coeperat. WitterholtiusGa naar voetnoot9 vero, loci praefectus, multum peperit gloriae, et cum abscederet hostis, tergis insistens ceperat mortaria quae vocant duo, quatuor machinas, pulveris bellici carros duos. Breszaeus pater, qui Catalaniae pro rege Galliae praeest, copiis auctus ex Languedocia Argillerii obsidionem repetiit. Comitatenses Burgundi vicos quosdam Gallorum sibi proximos incenderunt. Centum millia scutatorum missa ad comitem Guebrianum, cui ob egregiam victoriam de hosteGa naar voetnoot10 novi honores destinantur. Pineroli magnus fit paratus rerum ad bellum spectantium. Quo rex a Lugduno iturus sit, quid aggressurus, aliter alii iudicant. Suspicantur alii fore ut Nicaea, alii ut Perpinianum, alii ut Dola obsideatur, nec desunt qui de Mediolano loquantur. Rex ipse quo magis incertas teneat coniecturas, aliis praecepit ut ad Carcassonam se exspectent, aliis ut Avenione. Dux Carolus Wormatiae est. Ego pacis semper quam belli amantior, Deum precor ut eam nobis det bonam, etc. Lutetiae, XXII Ianuarii/I Februarii 1642.
Supplementum, quod advenit marescallo Breszaeo, esse dicitur mille quingentorum peditum, equitum septingentorum. Qui Basseae in praesidio sunt, populantur agrum Insulas urbem versus, et arcem ibi cepere dictam Merigniam. Dos filiae principis Condaei est CCLX millia scutatorum. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Anglici motus. Regis contra Hispaniam iter. Hohentvila obsidione liberata. Varia nova. |
|