Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5569. 1642 januari 23. Van J.O. Tabor.Ga naar voetnoot1Illustris et magnifice domine, Quanquam illibenter magnorum virorum occupationes intempestiva scriptione interpello, satius ducens tacito cultu et frequenti depraedicatione meritorum in publicum nomina eorundem venerari quam curas egregio communi devotas ad familiare officium distrahere et avocare, attamen invitum aliquando et restitantem ultra decori limites rapit importuna studiosorum sollicitatio, qui per elogia praeceptorum suorum viris virtutibus et fama eximiis innotescere satagunt optantque. Tale officium saepenumero studiosis nostris praestare coactus fuit dominus Matthias Berneggerus, piae memoriae, qui anno 1627 inter caeteros etiam nobilissimum iuvenem Martinum Willerum Silesium,Ga naar voetnoot2 contubernalem tum meum et itineris in Galliam comitem, systaticis literisGa naar voetnoot3 instruxerat, quarum occasione ipse quoque ad desideratum illustris Dominationis vestrae colloquium fui admissus; de quo mihi deinceps - apud multos in aulis et scholis eruditos mentione celeberrimi nominis vestri facta - valde sum gratulatus. Quamobrem tanto minus parile officium denegare potui praesentium latori, domino Domi[ni]co Dieterico,Ga naar voetnoot4 e patricia apud nos familia oriundo, qui pietate, doctrina et morum amabilitate favorem collegarum prae caeteris commilitonibus hactenus demeruit. Ille vero in peregrinatione quam suscepit Gallica nihil magis in votis habet quam ut illustri Dominationi vestrae possit studia devotionemque suam adprobare, ut in praesentiarum patrocinio eiusdem utiliter frui, redux autem instituti habitique cum tanto seniore colloquii gloriam ad suos reportare queat. Ex eo illustris Dominatio vestra statum academiae nostratis meamque conditionem uberius poterit cognoscere, quam feliciorem iudicabo si me in posterum quoque recensere dignabitur inter illustris Dominationis suae obsequiosos cultores,
| |
Sign. Argentorati, Idibus Ianuarii anno 1642. | |
Dominum Johannem FreinshemiumGa naar voetnoot5 in Sueciam ad subeundam Upsaliae professionem Skyticam, ut vocant, abiisse dominus Dietericus itidem narrabit. Bibliothecam soceri, vilissimo mille imperialium scilicet uncialiumGa naar voetnoot6 pretio in favorem eiusdem a me et contutoribus taxatam, secum avehere non potuit, destitutus aere quo pretium praesenti pecunia exsolverit. Spero patronos eius, ut hactenus coeperunt, vota ipsius et indigentiam sublevaturos. Ego certe plus, quam illemet credere vult, conatibus eius desideriisque faveo, gnarus neminem libris his utilius uti fruique posse. |
|