Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5562. 1642 januari 18. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Qui in Hibernia arma ceperunt, etiam portubus ad mare occupatis invalescunt et, quia profitentur se regis iura velle defendere, petere autem ne sint Anglorum provincia et ut religionis suae exercendae libertatem habeant, creduntur in arcano habere aulae conscientiam. Rex aliquamdiu cunctatus in re celeritatis egente incipit nunc cum parlamento deliberare de reme- | |
diis. Gliscit autem regis iterum auctoritas per dissidia in parlamento atque in ipso etiam tertio ordine, ac Staffordii liberisGa naar voetnoot2 rex bona reddidit. Scoti rogarunt electorem Palatinum,Ga naar voetnoot3 ut ductum belli contra Hibernos suscipiat, quod et Angli quidam videntur optare. Sed ipse metuens, ne adversa sibi imputentur, prosperorum famam ad se trahant Angli, invida externis natio, ac ne regius ibi praefectusGa naar voetnoot4 per aemulatum consiliis eius obstet, videtur onus id detrectaturus, neque impediturus tamen, quominus frater RupertusGa naar voetnoot5 ibi feliciora quam antehac ponat militiae suae rudimenta. Hic locorum nihil agitur.Ga naar voetnoot6 Sed videtur rex perstare in proposito itineris ad Hispaniae fines, reginae autem id iter multum se excusanti remittere. In castellis ad Hohentvilam aegre sexcenti hostium mansere. Gallorum autem apparet in proximo equitatus ad invehenda in arcem quae sunt necessaria. Helvetii, quia pensiones Hispanicae exarescunt, dilectum Gallis concedunt. Haesitant tamen Scaffenhusii ob Austriacorum vicinitatem. Rhaeti super negotio Engadinae deliberant. Quae ad inferiores Rheni partes a Gallis, caesarianis, Batavis et indigenis geruntur, cum iis qui apud Batavos vivunt propiora sint, illis scribenda delego, etc. Lutetiae, VIII/XVIII Ianuarii 1642.
Princeps Condaeus huc venit, ut per regis absentiam regis consilio praesit. Mortuus est dux Espernonius, Mileraius praecedit cum copiis quo rex sequetur. Dux Carolus adhuc ad Saram est. Quidam eius milites male tractati a rusticis apud Treviros. Ad Hohentvilam hostes magnum castellum aedificant. Dux Parmensis dicitur implorare tutelam regis Hispaniae. Castellum Argilleriae in Ruscinonensi [tractu] Hispanis est deditum. Galli ibi equitatu augentur iactantque se Perpinianum vi capturos. Turcae dicuntur castellum Tamasum in Hungaria deiecisse, multum autem pulveris bellici et rerum necessariarum Budam mittere. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Hibernorum regi oblatae conditiones. Anglica. Palatino expeditio in Hiberniam oblata, verum ab ipso reiecta. Varia nova. Venalia Helvetiorum studia. |
|