Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdBijlage no. 16 Bij no. 4841
| |
praevideat et consideret, etsi per rei tam momentosae gravitatem ac necessitatem potius eandem de medela atque praeventione horum omnium pluribus moneremus, gratulationis tamen de tanta victoria obtenta officio per ordinarium nostrum apud Serenitatem vestram legatum nobilem ac magnificum nobis sincere fidelem, dominum Hugonem Grotium, in praesens defungemur amice eandem requirentes, velit dictum legatum nostro nomine apud Serenitatem vestram id officii pe[r]acturum benigne audire deque nobis sibi certius persuadere, ex animo nos percepturas, quicquid Serenitati vestrae accedere felicitatis statuique eiusdem incrementi poterit, prout fama quidem increbuit et alibi locorum exercitus vestros victrices manus exeruisse. Quibus Serenitatem vestram divinae protectioni peramice commendamus. Serenissimae regiae Majestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores
| |
Dabantur in regia nostra Stocholmensi die 10 Septembris, Anno 1640. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 29 oct. En in dorso: 10 Sept. 1640 La reine au roi. en: Copie de la lettre de la reine au roy 10 Sept. 1640. |
|