Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4963. 1640 december 8. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Multum debeo Excellentiae vestrae, quod me edocuerit antehacGa naar voetnoot2, quibus nodis implicetur negotium de federe. Ego enim ad eam normam apud multos, qui ad me quotidie veniunt, ut aliquid ea de re audiant, mea verba compono, spem neque abscindens neque nimium affirmans monstransque interim onerosum esse Suediae hoc bellum multisque in Suedia id esse nolentibus, quod exhauriatur colonis terra, partim et pecuniis, quae ibi non tam facile quam alibi proveniunt. Federis antehac factiGa naar voetnoot3 hunc esse sensum, ne usquam pax aut induciae longiores sesquimestribus fiant nisi de communi consensu esseque id plane necessarium, quod belli ubique connexa sit causa et, si qua ex regione tollantur arma, eadem alias premant. Pacem communem ab hoste valido obtineri melius non posse quam | |
si in Austriam, belli altricem et jampridem a belli malis immunem, transferantur arma ac sic imperator damna ea sentiat, quae alios Germaniae principes jubet pati. Siquid ultra est, in quo juvare possim Suediae commoda, de eo Excellentiae vestrae monitus exspecto Deumque rogo Excellentiam vestram diu sospitet. Excellentiae vestrae addictissimus obligatissimusque
| |
Lutetiae, 8 Decembris 1640.
EbsteniusGa naar voetnoot4 se Excellentiae vestrae commendat et ego rogo, ejus laborum habeatur aequa ratio. |