Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4844. 1640 september 22. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Quod reponam literis Excellentiae vestrae datis 10 SeptembrisGa naar voetnoot2 nihil magnopere reperio. Ita sterilis rerum est hic autumnus. Principem electoremGa naar voetnoot3 spero jam brevi apud vos fore sanum ac vegetum, utinam et ejus rebus meliori loco se habentibus. Nunc, cum omnes aliorum pollicitationes ab Anglia pendeant, Anglia autem praeter bellum Scoticum domesticis quoque dissidiis distrahatur, quod speremus non multum apparet; bonis tamen votis non abstinendum est. Canonas nuper in Anglia cusos latinosGa naar voetnoot4 videre percupio. Nondum id contigit. Quid futurum sit de federe inter Suedos et GallosGa naar voetnoot5, spero me aliquando percepturum ex illustrissimi domini SalviiGa naar voetnoot6 literis. De rebus Germanicis eadem prope audimus, quae apud vos nuntiantur; additur ErlachiumGa naar voetnoot7 ivisse cum peditibus octingentis, equitibus trecentis contra LadroniumGa naar voetnoot8, qui Hohentwilam circumsidet. Eos autem milites, qui Crucenacum servant, multum et damni et terroris inferre Magontiacensibus. Ut princeps elector Palatinus pro suorum aliquo commeatus literas imperatorem poscat, pertricosum negotium est et vix video, quomodo sine offensa abire possit. Hassica autem et Lunaeburgicus consulta Suedia Galliaque facere id possent et forte facient. De Taurinorum urbe variae adhuc sunt conjecturae, sed missus eo a rege est MazarinusGa naar voetnoot9 haud dubie ad tentandas pactiones aliquas, cujus rei exspectandus eventus. Reginam matrem SuediaeGa naar voetnoot10, etsi forte non plane ex votis suis habitam, terrere debuerat exemplum Gallicae matrisGa naar voetnoot11, quae laris incerta huc illuc jactatur gravis ubique hospita, et nunc dicitur parata redire in Batavos, dum a filia alimenta habeat. ReginaGa naar voetnoot12 interim hic regis uxor partum exspectat et tormina sentire incipit. Galli Atrebatum urbis possessionem et advectiones necessarias castellis firmant. Hostium plus sexaginta his diebus in itinere deprehensos occiderunt. De Hispanicis navibus a BressaeoGa naar voetnoot13 captis aut oppressis etiam a Madritio literae veniunt. Pontifici crescunt controversiae. Nam et Gallica recruduit lictore quodam e domesticis EstraeiGa naar voetnoot14 interfecto et Hispanica liberatis e carcere quibusdam ope, ut dicitur, legati | |
HispaniciGa naar voetnoot15. Tum vero nec cum Venetis nec cum duce EthruriaeGa naar voetnoot16 nec cum ParmensiGa naar voetnoot17 nec cum Luca bene ei convenit. Hispanus vero Italiae principes satis aut amicos aut per metum obnoxios habet. Nam et Ethruscus et Luca ei appulsum transitumque concedunt idemque a MutinensiGa naar voetnoot18 et Parmensi se obtenturum sperat. Catalani dicuntur denuo reconciliati regi Hispaniae venire cum aliis Hispanis in Languedociam XX millibus peditum, tribus equitum, XLGa naar voetnoot19 machinis, navibus longis totidem. 15 mensis hujus princeps ThomasGa naar voetnoot20 ex urbe Taurinorum ingentem fecit irruptionem; munimenta quaedam Gallorum tenuit, sed expulsus rejectusque est. Regina hac nocte alterum peperit filium. Valetudinem Excellentiae vestrae secundam jucundamque Culemburgi moram ac felicem inde reditum toto animo precor, utpote Excellentiae vestrae omni observantia
| |
Lutetiae, 22 Septembris 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|