Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4824. 1640 september 8. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, De urbe Taurinorum nihil certi quod dicam habeo. Nam rumor hic sparsus discessisse ex locis in quibus erat LeganesiumGa naar voetnoot2 fidem apud plerosque non invenit. Rex ad S. Germani fanum exspectatur. Petam aditum, ut et ei gratuler de capta Atrebatum urbeGa naar voetnoot3 et libertatem D. HorniiGa naar voetnoot4, quod saepe feci, rursus ei commendem. Cardinalis circa Ambianos manet. Arcis structura videtur in annum sequentem differri. Interim oppidanorum quisque ternos domi alit milites, quorum semper bini haerent in aedibus et omnia observant. Ea causa est, cur discedant multi oppidanorum. Idem fecere et jesuitae et monachi. Princeps PalatinusGa naar voetnoot5 etiam nunc a rege retinetur nondum paratis, quae ei danda sunt, muneribus. Inter Anglos et Scotos recalescit bellum. Valde sollicita est Gallia de foedere cum SuediaGa naar voetnoot6; pro certo habeo, si ex usu est Suediae id renovari, conditiones meliores quam antehac posse obtineri, inter quas spero etiam dignitatis regni, quae non obscure neque per ambages hic laeditur, rationem iri habitum. Creutznacum obsidetur a GlenioGa naar voetnoot7. Metus est et pro Hagenovia et Hohentvila. Novi ab Austria milites ad Rhenum veniunt. Hispani et Constantiae praesidium habent et loca circumsita invadunt. De victoria quadam D. BanneriiGa naar voetnoot8 fama est, sed parum adhuc liquida. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, consulta Sublimitatis tuae fortunet Suediamque praestet domi quietam, foris felicem idque bono orbis christiani. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 8 Septembris 1640.
Audio in castris HarcurtiiGa naar voetnoot9 aegrotantium esse novem millia; de pace ibi strenue agi. Male nuper convenit inter Gallos et primores Vinariensium eaque praecipua fuit | |
causa, cur hic elector retineretur. Nunc transacta inter eos omnia et TubatelusGa naar voetnoot10 amice admodum exceptus a cardinali. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot11 rediit ad oram Neapolitanam et FerrandinoGa naar voetnoot12 Hispanicam classem regenti proelium obtulit. Habet Ferrandinus XXXVIII naves longas, milites trecentos, Burdegalensis octodecim naves longas, sex alias. In Genuae portum recipiunt se, cum volunt utrique. Dicitur et classis altera Gallica sub BrezaeoGa naar voetnoot13 ad Gades et Fanum Luciferi magna damna Hispanis intulisse, qua de re certiora exspectamus. Enriquius HispanusGa naar voetnoot14 duo millia secum habet circa Hohentvilam; cardinalis vero Hispani exercitus adhuc inter Insulas et Duacum manet. |
|