Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4779. 1640 augustus 11. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Magnifice et generose domine legate, amice colende. Decrevit praesentium lator Melchior JungeGa naar voetnoot2 exercendae felicius mercaturae suae causa in Gallias ire ibique varias coemere merces et ad nos transportare, quas sibi et incolis regni huius usui futuras cognovit. Caeterum cum sibi tanquam loci istius haud gnaro Mag.tiae tuae notitiam et opem in promovendis conatibus suis maximopere profuturam arbitretur, me humiliter obtestatus est, ut ipsi apud Mag.am tuam hisce meis commendatitiis aditum facerem. Quod quidem petitioni eius concedendum existimavi expertus, quod non tantum honestis sit natalibus ortus, verum etiam assiduus ac diligens hucusque mercaturam exercuit. A Mag.a tua idcirco amice requiro, ut hunc iuvenem mercatorem Melchiorem Junge, quacunque poterit M.a tua ratione, adiuvare eique in tantum gratificari non gravetur, ut interveniente Mag. tuae commendatione apud HöfdiumGa naar voetnoot3 ei mercimonia aliqua, quae ob intuta itinera praesenti pecunia statim exsolvere nequit, ad definitum tempus credantur. Nec aliter sentiant, quin satis habeat fortunarum ac substantiae, unde concreditas sibi merces solvere possit, et omnes eos praestitum iri indemnes, qui cum eo contrahunt. Insuper cum regio interdicto cautum sit, ne lintea cannabacea ex Galliis alio adve- | |
hantur, eique animus est nonnullam eius partem coemere, rogarem Mag.am tuam, ut apud eos quorum refert Mag.a tua agat, ut ipsi praedicta linea cannabacea huc apportare permittatur. Facit in eo Mag.a tua rem mihi gratam, quam ubi occasio se obtulerit, demereri non intermittam. De caetero Mag.am tuam divinae clementiae commendatam velim.
Dabantur Stocholmiae die 1 Augusti Anno 1640. Magnificentiae tuae amicissimus
| |
Adres: Magnifico et generoso domino Hugoni Grotio, sacrae regiae Maiestatis Sueciae consiliario et ad christianissimum Galliae regem legato ordinario, amico meo colendo. In dorso schreef Grotius: 1 Augusti 1640. Cancellarius. |
|