Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4733. 1640 juli 10. Van C. BarlaeusGa naar voetnoot1.Illustri ac magnifico viro D. Hugoni Grotio, regnorum Sueciae apud christianissimum regem legato, C. Barlaeus S.P.D. Illustrissime vir, Ut credas meo quoque exemplo verum esse senes bis pueros esse, mitto Epithalamium, quod nuper scripsiGa naar voetnoot2 in nuptias Leonorae BartelottaeGa naar voetnoot3, virginum principis. Videbar mihi iuvenescere, cum illa tractarem carmine, quae iuveni olim arrisere. Emeritum militem recreat subinde conspectus armorum, quibus gerendis impar e(st). Et crepundia non illibenter tractat sexagenarius pater. Ego cum voces hasce festivas et geniales loquerer, sensi veteris vestigia flammaeGa naar voetnoot4. Necdum etenim thalami causae blandique labores exciderant animoGa naar voetnoot5. Ignosce, si pro aetate et professione minus gravia dixerim. Exporrigenda interdum frons est philosopho praesertim in nuptiis, a quibus abesse debet quicquid tetricum torvumque. | |
Uxoris tuae beneficio dentes non semel commodavi primoribus huius reipublicae, qui, dum meritorum tuorum et tot adversis infractae mentis memores benevolentiam suam erga te coniugemque praestantissimam prolixe explicant, etiam me tantorum epulis accumbere divumGa naar voetnoot6 voluere. Bibimu(s) Excellentiae tuae nullibi non, apud Hoofdium, Vicofortium, Teulingium, CloeckiumGa naar voetnoot7, quos omnes devinctissimos tibi habes et devotos prorsus. Parat ad te reditum uxor, cui literulas has tradidi, ut Excellentiae tuae traderet ea manu, quae tibi in amoris indissociabilis pignus olim data est. Faxit Deus, ut illa incolumem te, tu illam sospes vegetusque videas. Collega meus clarissimus VossiusGa naar voetnoot8 iam valet, postquam cum podagricis doloribus hebdomades aliquot luctatus fuit. Princeps Auriacus, qui in agro Franconatum aliquandiu cum exercitu haesit, reflexo cursu in Waesiam traiecit et Hulstam obsedit occupatis primo exscensu castellis aliquot, quae urbi hic illic ad tutelam imminebant. Caesa ante tridu(um) Hispanorum millia duo praeter turmas equitum tres, quae ad urbem tendebant. Magna spes erigit nostrates fore, ut urbe potiatur princeps, si perficiendae circumvallationi brevis mora detur. Vale, vir illustrissime et clarissime, et me ama. Excellentiae tuae observantissimus
| |
Amstel. X Iul. MDCXL.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Oct. Onder aan de brief staat met andere, recentere, hand: insc[r]iptio erat: Illustri ac magnifico viro D. Hugoni Grotio, regnorum Sueciae apud christianissimum regem legato, Lutetiam. |
|