Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4903. 1640 november 1. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot1.Vir eximie, Eodem ad me tempore advenere, quod faustum fortunatumque sit, et amatorii versus tuiGa naar voetnoot2 et amores mei uxor. Ferreus sim, nisi me delectent tot lepores, tot suavitates tuae, alienus a musis, nisi mirer vim ingenii modo Martio sono inflantis tubam, modo leni cithara adstrepentis lectulo. Cum interim non minus feliciter et severa Lycaei studia tractes et Ciceronis vibres fulminaGa naar voetnoot3, dignus sane, quem urbs florentissima inter prima sua decora numeret. Dulce etiam fuit mihi intelligere esse nobis amicos in ea urbe ac te inter eos unum multis parem. Fida sane pectora, quae mutari nihil valuere tot saevientis fortunae telis et toties in me ruentibus. Meruit id vestra constantia, ut in meis malis satis testata propriis adversis monstrari non egeat. Saluta, quaeso, pro me omnes, ut cum Platone loquar, et ἑστιάτορας et δαιτυμόναςGa naar voetnoot4 animumque meum, quem ego absens rebus nullis possum ostendere, tu eloquentiae tuae vi omnibus repraesenta. Eruditionis tuae admirator non minimus
| |
Lutetiae, Cal. Novembris anni MDCXL. |
|