Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4714. 1640 juni 30. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, DieGa naar voetnoot2 Iunii 24 pugnatum est in campis apertis inter Gallos, qui ad Atrebatum urbem sunt, et Hispanos; cecidere utrinque complures et quidem praenobiles, capti nonnulliGa naar voetnoot3. Galli se pro victoribus gerunt, quod hostis consilium fuisse credant mille et ducentos milites in urbem introducere sub praesidio turmarum sedecim. Aiunt transfugae parum esse in urbe igniarii pulveris. Id si est, accelerabit deditionem, quam ante Augusti exitum Galli sperant. Non quiescit tamen cardinalis Hispanus, sed venit Insulas. Quatuor millia ad se attrahit praeter XV millia quae ante habebant illis in locis Silva et LamboiusGa naar voetnoot4. His se addere dicitur dux CarolusGa naar voetnoot5. Verum id si facit, a tergo habebit Halerium et GevriiGa naar voetnoot6 - qui ipse apud hostes captus est - militem. Valde dolet Gallis, quod Batavi tamdiu cessant. De rebus Italicis hoc habemus. Crevisse et crescere multum indies LeganesiiGa naar voetnoot7 exercitum, contra HarcurtioGa naar voetnoot8 et tarda et exigua advenire supplementa. Quae faciunt, ut praelium ausurus non putetur. Sine eo autem durare in obsidione non potest interceptis per hostem, qui inter Pignerolum et castra medius est, commeatibus. Accedit et hoc mali, quod pars ferme tertia Harcurtiani exercitus per continuos imbres aut interiit aut morbos contraxit. De rebus D. BanneriiGa naar voetnoot9 nihil scribo, cum videam certiora apud Batavos cognosci. Videtur ejus futura victoria, qui diutius habebit quod edat. | |
Omnes in magna exspectatione sunt, quid parituri sint conventus Germanici. GildehasiusGa naar voetnoot10 apud Leganesium est cum Tirolensi illo dilectu. Miror neque Gallos neque Batavos quicquam tentare in Hispaniam, cujus vires maritimae non parum fractae sunt et intus multa parum sana. Nam illa Catalanica seditio ad Perpinianum usque manasse dicitur. Scoti jam inchoarant parlamentarium conventum, antequam regisGa naar voetnoot11 eum differri volentis literae ad ipsos advenissent. Per id difficiliores factae erunt reconciliationis viae. In Anglia quietiores sunt animi, praesertim ex quo conventus ecclesiasticus multa statuit contra pontificios plebi satis grataGa naar voetnoot12. Turca videtur adhuc, quid acturus sit, deliberare. Deum rogo, Excellentissime et illustrissime domine, ut rem Suedicam et omnia Sublimitatis tuae consilia prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 20/30 Iunii 1640.
Etiam tertiam partem munimentorum castrensium Harcurtii imber diruit. Ex pugna autem non longe ab Atrebatum urbe commissa Galli decem signa equestria tulerunt, si vera jactant, nam dubitari video. Postquam haec scripseram, narrationem nactus sum satis fidamGa naar voetnoot13, unde disco quinque signa capta esse pugnae initio; postea pugnam Gallis fuisse adversam nimia temeritate progressis ad hostium castra. Dux Carolus habere scribitur VIII millia militum. Bapalmae magnum praesidium habent hostes. Rex ad exercitum, qui urbem Atrebatum obsidet, addit III millia e Normannia et e praetorianis suis octo centurias. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot14 nondum in mari est. Habet paratas naves longas XX, alias totidem. Quindecim naves ad orae Gallicae tutelam manebunt. |
|