Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4695. 1640 juni 16. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Principis electorisGa naar voetnoot2 et spes et consilia ab Anglia pendent. Regii ministriGa naar voetnoot3 ad chartam ejus responsum dederunt perstare se in iis, quae Hamburgi Galliae nomine proposita fuereGa naar voetnoot4, nisi quid novi proponendum habeat ipse elector. Is autem de suo nihil habet quod offerat. Superest ergo, ut eum adjuvet Anglia aut ut desertus otiosusque maneat. Quae jam post extinctam, ut audimus, seditionem consilia tum in hac tum in aliis rebus captura sit Anglia, exspectamus attenti. Plurimum enim in eo vertitur. BavarusGa naar voetnoot5 videtur id agere, ut paululum concedendo caetera posteris suis certa atque indubitata relinquat. Ex Suedia super hoc negotio nihil bene definitum sperare audeo, priusquam de Gallico foedereGa naar voetnoot6 aut prorogando aut finiendo constitutum aliquid fuerit. De BannerioGa naar voetnoot7 magnifica sunt quae hic intelligimus: occupatum ab eo montem ad Salfeldium; inde detonantibus machinis subter vero crebris assultibus vexatum PiccolominaeumGa naar voetnoot8, cum adhuc VII Bavaricorum millia, quae in Franconia erant, opperiretur, concessisse in urbem Salfeldii ac loca ei proxima; verum cum et ibi a machinis tutus non esset, arceretur pabulatu, commeatus intercluderentur, iter eum cepisse Lipsiam versus; insistere autem tergo ejus Bannerium magnamque sperari hostium cladem. Auxilia, quae ei adduxit LongavillanusGa naar voetnoot9, Gallica, Vinariensia, Hassica, Lunenburgica ad XVIII fuisse millia hominum pulchre armatorum. Videbimus, quid nobis paritura sit RatisbonaGa naar voetnoot10. Virtus Bannerii ac Banneriani exercitus, prospera jam tertium HarcurtiiGa naar voetnoot11 fortuna, repressis duabus LeganesiiGa naar voetnoot12 oppugnationibus ad ipsius castra duabusque sub idem tempus eruptionibus principis ThomaeGa naar voetnoot13, Casalis liberati magna per Italiam, cui id jugum imponebatur, fama, spes capiendae urbis Taurinorum, deinde Vercellarum et irruptionis in agrum Mediolanensem, seditio Catalaniae non quidem cum caede, quanta dicebatur, acris tamen ita, ut et multi occisi fuerint de cohorte OlivarisGa naar voetnoot14, qui in magno odio est apud multitudinem ut belli incentor, carcer praeterea a plebe reclusus, ex quo servati quidam hic sunt testes ejus rei, haec omnia spem mihi faciunt aliquam non malae pacis, ad quam promovendam aut longas vice pacis inducias mandata habet abbas Fliscus GenuensisGa naar voetnoot15 a pontifice, quanquam is Fliscus Gallus sit adoptione factus et in consilio sit regis. Multum ad eam rem conferre potuissent | |
magna principis Arausionensis molimina, si successus adfuisset. Apud Gallos tot suorum per Italiam fortibus factis elatiores Batavi ignaviae crimen non effugiunt. Quid acturi jam sint Castilionaeus et MillereiusGa naar voetnoot16 brevi apparebit. Sunt qui futurum putant, ut pariter urbem Atrebatum obsideant; alii, ut Castilionaeus Bethunam obsideat aut Airam. Habet praeterea rex minores exercitus alios. Nam et HarpajouxiusGa naar voetnoot17 sex millia ad Harcurtium ducit et par ferme agmen secum habet GevriusGa naar voetnoot18 ad inspectandos actus ducis Caroli et BeckiiGa naar voetnoot19, alios autem ferme totidem VillaregiusGa naar voetnoot20 circa Dolam ad messem hosti praeripiendam. An LunaeburgicumGa naar voetnoot21 hostem imperator pronuntiaverit, scire percupiam. TurcaGa naar voetnoot22 adhuc deliberat, ut videtur. Quod autem mihi indicat Excellentia vestra MelanchthonisGa naar voetnoot23 fuisse judicium per Poloniam penetraturum aliquando in christiani orbis interiora Turcam, in eo viri et optimi et perspicacissimi prudentiam laudo. Est valde aperta ad incursus Polonia et saepe domi discors. Nihil virile adversus Danos in animo habent Batavi; tantum circumspectant vias transactionis, eo dirigunt cuncta. Quod si consequi ullo modo possunt, iter in Suediam abrumpent legatiGa naar voetnoot24. Si Leodiensem pacemGa naar voetnoot25 conturbare possunt Galli et Batavi, haud dubie futurum id sit ipsorum rebus perutile. Quae scripserant hic de duabus oppugnationibus Leganesii et eruptionibus totidem principis Thomae per Gallos repressis, publicata hic fuereGa naar voetnoot26. Sed literae scriptae e castris 6Ga naar voetnoot27 mensis hujus docent nos nihil ejus esse, castra ipsa nondum permunita, Leganesium de locis eminentioribus multum nocere castris, saeviri in captivos abruptis belli commerciis, futura in incerto esse. XXV naves regis a Rupella per Gaditanum fretum intrant in mare Mediterraneum. HalleriusGa naar voetnoot28 jungit se cum Gevrio. Lamboius et SilvaGa naar voetnoot29 inter fines sunt Atrebatum et Hainoviorum. Millereii exercitus dicitur visus ad Peronam, Castilionaei versus S. Audomari oppidum ire. Deus haec cuncta ad bonam pacem gubernet. Idem Excellentiae vestrae semper paterna benevolentia adsit. Excellentiae vestrae summa devinctus observantia
| |
Lutetiae, 16 Iunii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 13/23 Iunij 1640. M.P. |
|