Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4622. 1640 april 28. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Quaecunque hactenus scripsit Excellentia vestra super principis electorisGa naar voetnoot2 negotio, maxime vero quae continentur epistola data 16 AprilisGa naar voetnoot3, mirifice mihi probantur, tum ob constantem affectum erga diuGa naar voetnoot4 afflictam domum, tum ob prudentissimas cogitationes, quibus utar in tempore. Sed Galli, quantum videre possum, omnia sua clam nos agere volunt idque eos facturos arbitror, donec certi sint de productione Suedici foederisGa naar voetnoot5. Interim magis magisque comperio non probari in Anglia quae elector cum Gallis egit quaeque acturum suspicantur. Ego in Suediam scripsiGa naar voetnoot6, ut habeam in hoc negotio mandata, quae sequar. Elector his diebus testis fuit ac sponsor in baptismo infantis, qui natus est illustrissimo D. comiti LicestrioGa naar voetnoot7. Particeps ejusdem sponsionis fuit virgo RohaniaGa naar voetnoot8, quam Gallorum rumores conjugem electori destinant, consortem sacrorum, egregiam forma et ingenio, divitiis vero maximis. Ab Hibernis duos milliones promissos in bellum Scoticum audio. Videamus, an tanto plus datura sit Anglia quanto est opulentior. Si illud negotium ex aequo et bono componeret rex Angliae seque cum Suedis, Gallis et landgraviaGa naar voetnoot9 conjungeret, tanta ad partes accessio brevi nobis pacem datura esset, qualem speramus. Sed RoiGa naar voetnoot10 in Angliam revocatio haud multum mihi placet. Mazarinus jamjam iturus est Coloniam. Puto venturum eodem DavausiumGa naar voetnoot11. Hamburgum mitteturGa naar voetnoot12 hinc, ut arbitror, minor aliquisGa naar voetnoot13. Multum perculerant hanc aulam tristes de BannerioGa naar voetnoot14 nuntii. Eam ego recreavi | |
veriora vulgans e literis Excellentiae vestrae atque aliorum. BavarusGa naar voetnoot15 illum timet. Itaque omnem ad se militem revocasse dicitur. Exspectabimus quotidie ab illis partibus laeti aliquid; neque enim otiabuntur diu tantae copiae. Tirolenses dilectus lente satis procedunt. Exercitui isti ad Rhenum, ut fama est, venturo, praeerunt MeloGa naar voetnoot16 et HatsfeldiusGa naar voetnoot17. Apparent ad Constantiam cohortes aliquae et equitis nonnihil. At ipsa civitas neque contribuere ad bellum neque praesidium accipere neque munitiones novas pati promta est defendens se pactis cum domo Austriaca et cum Helvetiis. Interim Masfeldium arcem virtute NassaviiGa naar voetnoot18 servatam gaudemus depulso Gillio HasioGa naar voetnoot19 speramusque majora ex fida consiliorum sociatione, quae est inter landgraviam et LongavillanumGa naar voetnoot20. Si res bene curantur, non erit tutus in Westfalia WaliusGa naar voetnoot21. Danus contra territantes se Batavos pari arte grassatur jactatqueGa naar voetnoot22 ad fretum orasque suas defendendas ingentia sibi adfore auxilia ab Anglis ac Dunquercanis. Video ita sentire rerum peritos diu abstineri Batavicam plebem ab isto navigatu non posse. Suspicor principem Arausionensem per clandestina colloquia viam quaesiturum transactioni. Quod et Galli optabunt, ne distractae alio Batavorum vires minus adversus Hispanum valeant. MillereiusGa naar voetnoot23 in aulam rediit, ut quae deerant pararentur. Non longe ab eo erunt CastilionaeusGa naar voetnoot24 et ChauniusGa naar voetnoot25 exercitum minorem alternis recturi imperiis. Alium, circa eundem finem, GuichiusGa naar voetnoot26 comes habebit. VillaregiusGa naar voetnoot27 in comitatum Burgundiae irrumpit, princeps CondaeusGa naar voetnoot28 it in partes Baionae vicinas, ut inde hostem arceat. In Italia magnae hostium vires; Casale obsidetur. Mittuntur quaedam supplementa HarcurtioGa naar voetnoot29. Sed ea ad depellendum hostem non sufficiunt. Dicitur parari ingens exercitus et classis, utrumque sub imperio archiepiscopi BurdegalensisGa naar voetnoot30. Sed rex neque impendii neque periculi tantum subire vult, nisi etGa naar voetnoot31 ducem puerum SabaudumGa naar voetnoot32 in Gallia habeat et Monmillanum in sua potestate. Ea mandata, non sane laeta, hinc refert Abbas MandiusGa naar voetnoot33, qui a viduaGa naar voetnoot34 missus huc fuerat, Sabaudica scilicet, quam haec res ob vicinitatem tangit, ut et Italos plerosque mirum quam in tanto periculo securos. Ipsa MantuanaGa naar voetnoot35, cujus est Casale, quin in arcano de permutatione aliqua cum Hispano egerit, non dubitatur. Pontifex duces creat terra marique et in regno Neapolitano parari dicuntur LXXX galeones, galerae LXX, metu duplici, a TurcaGa naar voetnoot36 et Gallo. Controversiae Romanae cum Gallia libellosGa naar voetnoot37 utraque ex parte pariunt. Videntur | |
autem libellorum pro pontifice scriptores pontifici attribuere jurisdictionem in legatos, quod nulli regum placebit. Constantinopoli Ebrahimus sine aemulo imperium tenere scribitur. Et dubitasse diu, an e domo prodiret insidias metuens, donec conspecto Achmetis mortuiGa naar voetnoot38 corpore se sultanumGa naar voetnoot39 credidit dixitque obiisse magnum principem, sed magnum tyrannum. VisiriusGa naar voetnoot40 omnium, qui circa eum sunt, captat gratias, ut periculum fugiat. Quod inducias quam pacem malunt Galli, haud miror. Multa enim tenent aliena. Dubito, an non Suedis idem sit futurum utile, si Galli etiam per inducias dare velint auxiliares pecunias. Sed quomodo Hispanum, quomodo imperatorem eo perducemus, nisi insigni armorum nostrorum felicitate? De Bavaro quae cum multis aliis suspicatur Excellentia vestra non dixerim inania esse. Solent saepe Galli alii nutare, alii nictareGa naar voetnoot41. Νᾶφε ϰαὶ μέμνασ᾽ ἀπιστεῖν νεῦρα ταῦτα τῶν φρενῶνGa naar voetnoot42. Ex Casalis arce eruptum feliciter. Veneti suae tutelae consuluntGa naar voetnoot43, collectis octo millibus peditum, equitum duobus. Ad exercitum Millereii mittuntur molae ad farinam faciendam et pontes portatiles. Inquiritur in monetae adulteratores. Publicani pro mulctarum compendio offerunt milliones duos. Millereius obsidionem nobis aliquam promittit ante Maii decimum. Preces meas ad Deum cum Excellentiae vestrae precibus jungo, ut pacem det bonam christiano nomini Excellentiaeque vestrae secunda omnia. Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctus
| |
Lutetiae, 28 Aprilis 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: red. 5 Maij s. nov. 1640. |
|