Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4608. 1640 april 17. Aan G. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Illustris domine, Laetus cognovi ex D. Israëlis literisGa naar voetnoot2 salvos in Angliam vos advenisse. Quod duas literarum studiis dicatas urbes vidistis, unice probo. Aula quoque non indigna est, quae diligenter inspiciatur hoc praesertim tempore, quo ejus aulae consilia multum momenti ad res Europae adferre possunt; merentur autem aliquanti temporis moram spectacula duo satis rara: parlamentum, qualis conventus pridem habitus non est, et legatio HispanaGa naar voetnoot3 solito splendidior, quae, quorsum sit casura, multum refert, tum aliorum tum maxime domus Palatinae, cujus princepsGa naar voetnoot4 hic libertatem consecutus est regina Suediae feliciter adlaboranteGa naar voetnoot5. Ut majora consequatur, potissimum in Angliae est manu, quae si, ut poscit aequitas, in causa tam propinqui principis exemplum vult praebere caeteris, non stabit penes Suediam aut Galliam, quominus melior fiat fortuna diu afflictae domus. Quaecunque autem de illis rebus ad notitiam vestram pervenerint, de iis edoceri pro magno beneficio ducam neque omittam vicem rependere, si quid sit dignum, quod hinc nuntietur. Non desumus hic faustis precibus ominibusque pro excellentissimis et illustrissimis proceribus ex domo Oxensternia eorumque sobole adhibitis interdum et poculis pro veteri Gotthorum more. | |
Monumenta aliqua ad res Gothicas spectantiaGa naar voetnoot6 tum ex Languedocia tum ex Provincia - in utraque enim Gotthi regnavere - exspecto maneoque, Illustris domine, omni Gotthico nomini praesertim Illustr. tuae addictissimus
| |
Lutetiae, 17 Aprilis 1640.
Virum eximiae eruditionis ac comitatis D. Patricium IuniumGa naar voetnoot7 si videritis, velim pro multis in me officiis ei gratias agi certumque eum reddi me vicissim in omnibus quae ei grata sunt laboraturum. |
|