Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4597. 1640 april 14. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Princeps electorGa naar voetnoot2 non in libertate tantum est, sed et in gratia apud regem et regios ministros. Ita omnes sibi devincit sua comitate minime morosus in ritualibus eoque plus obtinens. Itaque et D. ChavigniacusGa naar voetnoot3 ei electoris nomen dare incipit. Ego regi gratias egi pro ejus principis libertate, quod non fecit Angliae legatusGa naar voetnoot4. Tum vero suasi principi, ut, secundum reges, amicos sibi faciat in Suedia cancellariumGa naar voetnoot5, in Gallia cardinalem, in Anglia archiepiscopumGa naar voetnoot6. Vias autem ad meliorem fortunam ei ostendi duas: nempe, ut rex Angliae societatem cum Suedia Galliaque faciat et stipuleturGa naar voetnoot7, ne pax fiat nisi ipso restituto aut, si id obtineri non potest - videbaturGa naar voetnoot8 enim id vix sperare et comes Licestrius negat tanti fore Britanniae regi sanguinis vinculum, ut ob id bello se implicari patiatur -, tum rex Angliae pecunias ei det, unde exercitum faciat captisque oppidis sibi pacem aliquando aequam paret. Sperare me, si id fiat, collaturam ad vires ejus aliquid et Galliam; quam rem ubi tempus erit, serio commendabo et regi et ejus ministris. Significavi quoque electori, quod ex ipso rege didiceram, consummatum plane cum landgraviaGa naar voetnoot9 regi foedus. Cum vero etiam LongavillaniGa naar voetnoot10 in supplementum mittantur sex millia, spero in Germania rem bene gestum iri; et poterit forte BanneriusGa naar voetnoot11 de magnis quas secum habet copiis partem eodem mittere. Bingam et Baccherachum derelicta ab hoste jam rumor ad vos pertulerit. BavarusGa naar voetnoot12 sibi metuens MerciumGa naar voetnoot13 ad se vocat. Dicuntur tamen ejus homines cum Gallicis collocuti. Constantia praesidium abnuit. Brisacum sex naves frumento onustae intravere. Helvetii in Badensi conventuGa naar voetnoot14 nihil caesarianis aliud quam alimenta pro pretio concessere. Eum, qui a fratribus SabaudisGa naar voetnoot15 missus eratGa naar voetnoot16, non habuere pro legato. De caeteris tempus ad deliberandum sumpsere. Terrentur interim portentis discordias internas et bellum grave significantibus. Nam et in Tigurino agro natus est infans biceps, quadrimanus, quadrupes et in Bernensi intra terrae viscera apparuit caro sanguinem stillans. Plane cum Excellentia vestra sentio non debere hinc discedere principem electorem, nisi aliquibus pactis cum Gallia factis et ita futurum spero; quanquam de Anglia quid dicam nescio, multa cum dolore intelligo, inter caetera deprehensam in Scotia conjura- | |
tionem contra foederis novi principesGa naar voetnoot17. Quod si est, habebimus acerba supplicia et novas inde animorum exulcerationes. Ex ingenio quoque hominum, quos ad parlamentum mitti audio, metuo turbas. Rogandus est Deus, ut hos fluctus componat; nos quod nostri est officii faciamus. Optima consilia et labores Excellentiae vestrae pro re Palatina et commemoravi principi electori et commemorare non desinam. Omnia, quae de ea re habet epistola Excellentiae vestrae novissimaGa naar voetnoot18, plane probo gratiasque pro utilissimis significationibus habeo. Rex in sermone ostendebat gaudere se, quod inter marescallum Bannerium et hostes ad aleam praelii res non venisset. Dixi ego Bannerium non fortitudine tantum, sed et prudentia valere; neque ullam nobis fuisse necessitatem uno jactu summam periclitandi. Victorem eum fore, qui diutius habuerit, quod edat. Scriptum illud BavaricumGa naar voetnoot19 contra Palatinum non vidi, sed particulae quaedam ejus mihi ostensae sunt. StellaGa naar voetnoot20 nondum huc rediit. Friburgi esse dicitur. Velim ego cum patre IosephoGa naar voetnoot21, qui ejus commenti repertor fuit, intermortuam spem inanem aliquid boni in Germania efficiendi per Bavarum. De sultani morteGa naar voetnoot22 adhuc incerti sumus. Caeterum Tartari irrupisse in Podoliam dicuntur, cum strage aliqua Polonorum. Egregius MillereiiGa naar voetnoot23 exercitus ad Suessionem et Noviodunum coit. Alterum minorem habebit GuichiusGa naar voetnoot24, quem tamen cum isto, si opus est, conjungat. Alium ducet CastilionaeusGa naar voetnoot25, cum quo erit equitatus regis externus. VillaregiusGa naar voetnoot26 in comitatum Burgundiae intrabit. Princeps autem CondaeusGa naar voetnoot27 it in partes circa Baionam, cui propinqua loca insidet Hispanorum exercitus mari advectus non spernendus. In Italia validior haud dubie est HispanusGa naar voetnoot28. Habet in aperto XII millia et jam ad Casale, credo, pervenisset, nisi exundantes aquae iter ipsi abstulissent. Agitur inter viduam SabaudicamGa naar voetnoot29 et fratres Sabaudos de compositione aliqua non sine spe conficiendi negotii. Videntur ubique jacta semina magnarum rerum, quae procedente anno sunt erupturae. In arcem Mansfeldiae ab Erfordiensibus praesidiariis invectos commeatus intelligimus. Anglos autem a barbaris dejectos ex insula Americae objacente, cui nomen novae Angliae. Dux CarolusGa naar voetnoot30 ad Mosellam militem scribit, Castellionaeus ad Noviodunum suos contrahit. Hispani dicuntur in Belgicis partibus quatuor habituri exercitus, simul ad XL millia peditum, equitum decem. | |
Omnia DeusGa naar voetnoot31 in bonum vertat universitatis christianae idemque Excellentiam vestram et ejus consilia secundet. Excellentiae vestrae observantia perpetua obstrictus
| |
Lutetiae, 14 Aprilis 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae 11/21 April. 1640. |
|