Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4573. 1640 maart 25. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Cum palatinus et legatus PoloniaeGa naar voetnoot2 me rogaveritGa naar voetnoot3, ut adjutor ei esse vellem ad tutum iter per ea, quae regina nostra feliciter possidet, non ipsi tantum, sed et principi CasimiroGa naar voetnoot4, putavi me hoc debere et illustrissimo sanguini, quem regina nostra cum principe Casimiro communem habet, et paci isti nunc temporariae, quam spero fore perpetuam, inter regna duo potentissima neque minus virtutibus quam situ contermina, ne tam justo desiderio deessem. Scio, quae sit non in his modo, sed et in gravioribus rebus benignitas et humanitas Sublimitatis tuae; ita ut eam magis hac de re commonefaciendam quam orandam esse censeam. Ego quo magis omnibus bene facio, eo magis me Suedum puto: et cum multa mihi exemplaria in antiquis historiis proposita habeam, nulla malim imitari quam Sublimitatis tuae; quam Deus, Excellentissime et illustrissime domine, servet sospitem atque florentem. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Die 15/25 Martii anni 1640. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |