Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4571. 1640 maart 24. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Cum et princeps CasimirusGa naar voetnoot2, ut caetera taceam, reginae nostrae sanguinem participans, et legatus ac palatinus regni PoloniciGa naar voetnoot3, pacatam hactenus vicinitatem nobiscum colentis, desideret tutum habere iter per eas terras, quas nobis Mars, magnorum regum arbiter, adjudicavit, non potui deesse tam aequae postulationi. Cum scirem neminem ad eam rem plus posse quam Excellentiam vestram positam in ipsis locis, ubi res agitur, et magna cum auctoritate ea curantem omnia, quae isthic tractanda sunt, mei officii esse | |
credidi Excellentiae vestrae ostendere hanc beneficii laudabilis materiam, simulque Deum precari, illustrissime domine, ipsius Excellentiae ut semper adsit favens. Excellentiae vestrae omni observantia obstrictissimus
| |
Lutetiae, 14/24 Martii 1640. |