Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4515. 1640 februari 18. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Gratissimis Excellentiae vestrae literis, quas VI FebruariiGa naar voetnoot2 ad me dedit, ut respondeam, aditumGa naar voetnoot3 ad regem postulavi quidem ex reginae nostrae imperioGa naar voetnoot4, sed nondum impetravi ob arthriticos regis dolores. Spes tamen mihi datur cis paucos dies fore, ut audiar. Eum eventum WindebanckiusGa naar voetnoot5 exspectat et Windebanckii abitum illustris baro OxenstierniusGa naar voetnoot6, quo tutior in Angliam transeat. Interea BulioniumGa naar voetnoot7 vidi dixique mihi imperatum, ut regi loquar pro electoreGa naar voetnoot8; acerbiora mihi videri quae ab eo postulentur quam ut ad sanandas offensas pertineant. Iamque illustrissimum D. comitem LicestriumGa naar voetnoot9 mandata accepisse, ne quid cum Gallis agat, nisi electorem conspexerit in libertate. Nihil mihi tempori huic accommodatius videri quam ut ea adhibeantur, quae sedare commotos animos possunt cum bona spe in futuro Angliae parlamento fore multos, quibus placitura sint ea, quae nomine Suediae Galliaeque oblata saepius regi Angliae fuere pertinentia ad bonum commune Europae, maxime vero Germaniae domusque Palatinae. Si id non succedat, posse pecunia Angliae adjutum electorem copias sibi comparare, quas cum Hassicis conjungat. Cavere nos debere, ne quid in posterum cum quoquam paciscatur elector, nisi de Suediae Galliaeque consensu. Praeteritarum rerum non aliud esse remedium quam oblivionem. In mentem mihi veniebat illorum Euripidis: Παραινέσαι δὲ σφῷν τι βούλομαι σοφόν
Ὅταν φίλος τις ἀνδρὶ ϑυμωϑεὶς φίλῳ
Εἰς ἓν συνελϑὼν ὄμματ᾽ ὄμμασιν διδῷ,
Ἐφ᾽ οἷσιν ἥϰει, ταῦτα χρὴ μόνον σϰοπεῖν,
Καϰῶν δὲ τῶν πρὶν μηδενὸς μνείαν ἔχειν.Ga naar voetnoot10
Verum est quod dicitGa naar voetnoot11 Excellentia vestra, non fuisse regis exercitum illum sub duce VinariensiGa naar voetnoot12: rex pecunias contulit ut foederatis aliis, qui tamen regi non militant. Contulit et ipse de suo dux Vinariensis; contulere diu civitates Germaniae ac non ita pridem ac saepe Argentoratenses. Benfeldium vero viros, arma, machinas, commeatus contulit, sine quibus captum Brisacum non fuisset. Quae vero in arcano inter regem Galliae et Vinariensem convenerunt, ea ignorata fuere omnibus et aliter illaGa naar voetnoot13 Galli interpretantur, aliter | |
dux ipse intellexit, cum Brisacum Gallis noluit concedere. Quare omnem dabimus operam, ut has intempestivas captiunculas amputemus. Venetus legatusGa naar voetnoot14 frustra laboravit apud comitem Licestrium ut illa Gallorum postulata ei probaret. Batavus diuGa naar voetnoot15 quaesitum ad cardinalem aditum nondum obtinuit, quod sciam. Rex Daniae huc aliquem missurus dicitur. Batavorum rem bono in loco esse in Anglia pervelim. Verum comes Licestrius nihil magnopere promotum ait. CampanellaGa naar voetnoot16 semper dixit nos hoc anno pacem habituros. Ego, qui sideralibus praesignificationibus haud ita multum tribuo, video tamen nonnulla, quae desperare me vetent: Suedia per bellum, jam et per morbos, viris inanita; in Gallia seditiones perpetuae et difficiles pecuniae faciendae rationes; imperator a TurcaGa naar voetnoot17 non satis tutus; Hispania quoque aegre reperiens manus, quibus tot bella mandet. In Italia quidem tantus est labor pontificis et omnium circa principum ad eam pacandam, ut jam aut confectae sint induciae aut parum inde absit parata jam vidua SabaudicaGa naar voetnoot18 admittere patruosGa naar voetnoot19 ducisGa naar voetnoot20 ad partem tutelae, certe in rebus gravioribus. Turcarum autem validi sunt paratus et quo incubituri, incertum. Nuper navem cepere a S. Lucae portu venientem valere cum mercibus creditam duobus millionibus. Videamus primum, quid Norimberga nobis paritura sit, deinde quid Colonia et Hamburgum. Propiora quaedam mandata hinc ad AmontotiumGa naar voetnoot21 missa sunt super Hassico negotio. Ea, quae sint, ignoro. Sed qui res Hassicas hic agit PolhemiusGa naar voetnoot22 affirmat nihil facturam suam principemGa naar voetnoot23, nisi et Suedicae societatis certa sit, causasque ejus consilii adfert non spernendas. Polonicum legatumGa naar voetnoot24 vidi et ipse me. Omnia comiter inter nos acta. Dicit is se habere sponsionem, qualem Galli exegerint; at Galli negant eam factam in pleno legitimoque conventu. Deinde ex moribus Poloniae nihil actum videri, priusquam omnia negotia ipseque conventus finem suum acceperit. De TransilvanoGa naar voetnoot25 eadem hic audio, quae scribit Excellentia vestra. ValachiGa naar voetnoot26 exitium prospicere mihi videor. Nam unde illi vires adversus potentiam tantam? Germanus imperator, ut puto, ab ista scabie ungues abstinebit. Ritualia ista BatavicaGa naar voetnoot27 non ad Gallorum tantum et Anglorum sed et ad Polonorum notitiam pervenere. Omnes hiGa naar voetnoot28 Batavos navali victoriaGa naar voetnoot29 inflatos putant. Certe Φυσῶσιν οὐ σμιϰροῖσιν αὐλίσϰοις ἔτιGa naar voetnoot30. | |
Venit ab Hispania in Angliam legatusGa naar voetnoot31. Dicunt autem Hispani, ut mihi retulit comes Licestrius, de classe facile esse damnum et brevi aliam majorem futuram regi Hispaniae. Unum sibi dolere quod tanto dedecore affectus sit rex Angliae. De matrimonio inter Hispani Anglique liberosGa naar voetnoot32 novi sunt rumores. Mittere Norembergam dicuntur et Anglus et Danus. Venturus autem huc cardinalis BichiusGa naar voetnoot33. Audimus jam et Thanum et Hohentwilam in potestate esse regis Galliae, qui ad Pinerolam et vicina praesidia mittit tria hominum millia; magnum exercitum vult tradere MillereioGa naar voetnoot34, quem futurum aiunt ad XXII millia peditum, VI equitum. Tum vero minores in Campania CastilionaeoGa naar voetnoot35, in Picardia ChaunioGa naar voetnoot36, in Lotharingia HalerioGa naar voetnoot37, in Burgundia VillaregioGa naar voetnoot38, praeterea ad Metim multa parari juvandis Leodiensibus. Ad haec impendia in parato esse milliones plus LX. Deus cuncta ad bonam pacem gubernet sospitetque Excellentiam vestram. Excellentiae vestrae devinctissimus omni cultu observantiaque
| |
Lutetiae, 18 Februarii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 16/26 Februari 640. M. |
|