Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4458. 1640 januari 7. Aan J.A. CorvinusGa naar voetnoot1.Vir clarissime, Vidi cum gaudio reducem ab itinere filium Cl.is v.aeGa naar voetnoot2, cui pro vetere nostra amicitia | |
omnia erunt exposita, quae meae erunt facultatis. In negotiis etiam ipsi commendatis mea commendatio consiliumque non deerit. Erotemata tuaGa naar voetnoot3 vidi, sed multis partibus mutila corruptis aut amissis paginis non paucis. Laudo tamen ordinem et τὸ σαφηνές judicans tanquam ἐξ ὄνυχος λέονταGa naar voetnoot4. De permissione quod scripsiGa naar voetnoot5 hunc sensum habet: Lex, quae id permittit, quod jure naturae ac gentium licet, nihil in ea re agit, tantum abstinet agere quod agere poterat, id est non prohibet, id intellige: nisi lex aliqua civilis prior idem interdixerit. Post id enim si quid lex sinat fieri, ea non tam permissio vocatur quam derogatio legis aut solutio a lege, quae vulgo dispensatio dicitur. Lex quoque naturae cum permittere aliquid dicitur, id nihil est aliud quam non prohibere, quae est negatio actionis, non actio, sed ad actionis genus reducitur eo modo, quo punctum ad quantitatem, zero ad numerum. Christus Patiens, juvenilis mea tragoediaGa naar voetnoot6, nuper a SandesioGa naar voetnoot7, poëta optimo, versa est in Anglicum sermonem et dedicata regiGa naar voetnoot8. Multa misi in terras vestras, quae lucem exspectant, futuram eam pulchriorem, si Cl. v.ae placeat nostris foetibus obstetricari. Vale, vir doctissime atque optime. Cl. vestrae addictissimus
| |
VII die Januarii anni MDCXL, quem Cl. V. omnibusque ei caris felicem precor. |
|