Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4444. 1639 december [29]. Van Christina van ZwedenGa naar voetnoot2.Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum, Wandalorumque
Gratiam et favorem Nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice Nobis sincere fidelis. Celare te nolumus reginam BohemiaeGa naar voetnoot3 nos per literas diligenter rogasse, ut operam nostram contribueremus tibique legato nostro mandaremus summae diligentiae eo allaborare, quo filius eius natu maior princeps electorGa naar voetnoot4 liberetur ac dimittatur e detentione in Gallia, prout vides ex adiecto literarum apographo sub n.o 1Ga naar voetnoot5. Nos quidem, cum aliter nequeamus quam intercedendo et sollicitando apud christianissimum regemGa naar voetnoot6 desideriis dictae reginae satisfacere, scripsimus eidem regi literas, quarum argumentum ac tenorem perspicis ab exemplo sub n.o 2Ga naar voetnoot7 et quod reginae responderimus sub n.o 3Ga naar voetnoot8. Clementer proinde tibi mandamus, ut literas istas regi commodo tempore offeras, etsi quid praeter ea, quae ei scripsimus, pro obtinenda principis relaxatione in medium proferre e re atque usu tibi visum fuerit, id pro insigni tua industria ac perspecta prudentia peragas ita tamen, ne rex offensam inde aut suspicionem aliquam concipiat, ac si nostratium quispiam, consiliorum ducis, quae inivisse non citra praeiudicium regis Galliae insimulatur, conscius fuisset. Feceris ita rem nobis gratam, et quo officio te reginam, electorem adeoque totam domum Palatinam tibi devincieris. | |
Atque hisce te Deo commendamus. Dabantur Kopiae Vesmaniae, die Decembris Anno 1639. Sacrae Regiae Mai.tis Regnique Sueciae
| |
Adres: Nobili et Magnifico, nobis sincere fideli, nostro apud Christianissimum Galliarum Regem, Legato ordinario, Dn.o Hugoni Grotio. In dorso schreef Grotius: Regina nostra. Dec. 1639. Ian. 1639 (sic). En boven aan de brief: Rec. 8 Febr. |
|